Püspöki körlevelek 1890 (Szombathely, 1891)

2 turpissimi ignominiam ostenderet, et Principum civiumque animos ad opem ferendam aerumnosae genti inclinaret. — Quam ob rem gratiae Nobis habendae sunt Christo Domino, gentium omnium Redemptori amantissimo, qui pro benignitate sua passus non est curas Nostras in irritum cedere, sed voluit esse quasi semen feraci creditum humo, quod laetam segetem pollicetur. Namque et Rectores populorum et Catholici ex toto terrarum orbe, omnes demum, quibus sancta sunt gentium et naturae iura, certarunt inquirere qua potissimum ratione et ope conniti praestet, ut inhumanum illud commercium evellatur radicitus. Solemnis Conventus non ita pridem Bruxellis actus, quo Legati Principum Europae congressi sunt, ac recentior coetus privatorum virorum, qui eodem spectantes magno animo Lutetiam convenere, manifesto porten­dunt tanta vi et constantia Nigritarum causam defensum iri, quanta est ea qua pre­muntur aerumnarum moles. Quare oblatam iterum occasionem nolumus omittere, ut meritas agamus laudes et gratias Europae Principibus ceterisque bonae voluntatis hominibus, atque a summo Deo precamur enixe, ut eorum consiliis et orsis tanti operis prosperos dare velit eventus. At vero praeter tuendae libertatis curam, gravior alia pressius attingit apo­­stolicum ministerium Nostrum, quod Nos curare iubet, ut in Africae regionibus pro­pagetur Evangelii doctrina, quae illarum incolas sedentes in tenebris, a caeca super­stitione offusis, illustret divinae veritatis luce, per quam nobiscum tiant participes hereditatis Regni Dei. Id autem eo curamus enixius, quod illi, hac luce recepta, etiam humanae servitutis ab se iugum excutient. Ubi enim Christiani mores legesque vigent, ubi religio sic homines instituit, ut iustitiam servent atque in honore habeant huma­nam dignitatem, ubi late spiritus manavit fraternae caritatis, quam Christus nos docuit, ibi neque servitus, nec feritas, neque barbaria extare potest; sed floret morum suavitas, et civili ornata cultu Christiana libertas. — Plures iám Apostoliéi viri, quasi Christi milites antesignani adiere regiones illas, ibique ad fratrum salutem non sudorem modo sed vitam ipsam profuderunt. Sed messis quidem mrdta, operarii autem pauci: quare opus est, ut alii quamplures eodem acti spiritu Dei, nulla verentes discrimina, incommoda et labores, ad eas regiones pergant, ubi probrosum illud commercium exercetur, allaturi illarum incolis doctrinam Christi verae libertati coniunctam. — Verum tanti operis aggressio copias flagitat eius amplitudini pares. Non enim sine ingenti sumptu prospici potest Missionariorum institutioni, longis itineribus, parandis aedibus, templis excitandis et instruendis, aliisque id genus necessariis, quae quidem impendia per aliquot annos sustinenda erunt, donec in iis locis ubi consederint evangelii praecones, suis se sum­ptibus tueri possint. Utinam Nobis vires suppeterent quibus possemus hoc onus suscipere. At quum votis Nostris obsistant graves, in quibus versamur, rerum angustiae, te, Venerabilis Frater, aliosque sacrorum Antistites et Catholicos onmes paterna voce compellamus, et Vestrae eorumque caritati commendamus opus tam sanctum et salu­tare. Onmes enim participes eius optamus fieri, exigua licet collata stipe, ut dispartitum in plures onus levius cuique toleratu sit, atque ut in omnes effundatur gratia Christi, de cuius regni propugnatione agitur, eaque cunctis pacem, veniam peccatorum, et lectissima quaeque munera impertiat. Propterea constituimus, ut quotannis, qua die in quibusque locis Epiphaniae Domini celebrantur mysteria, in subsidium memorati operis pecunia stipis instar corroge­tur. Hanc autem solemnem diem prae ceteris elegimus quia, uti probe intelligis Vene­rabilis Frater, ea die Filius Dei primitus sese gentibus revelavit dum Magis videndum se praebuit, qui ideo a S. Leone Magno decessore Nostro scite dicti sunt vocationis nostrae fideique primitiae. Itaque bona spe nitimur fore, ut Christus Dominus permotus caritate et precibus filiorum, qui veritatis lucem acceperunt, revelatione divinitatis suae etiam miserrimam illam humani generis partem illustret, eamque a superstitionis coeno et aerumnosa conditione, in qua tamdiu abiecta et neglecta iacet, eripiat. Placet autem Nobis, ut pecunia, praedicta die, collecta in ecclesiis et sacellis subiectis iurisdictioni tuae, Romam mittatur ad Sacrum Consilium Christiano nomini propagando. Huius porro munus erit partiendi eam pecuniam inter Missiones quae ad delendam potissimum servitutem in Africae regionibus extant aut instituentur : cuius partitionis hic modus erit, ut pecunia profecta ex nationibus, quae suas habent catholicas missiones ad vindicandos in libertatem servos, ut memoravimus, istis mis-

Next

/
Thumbnails
Contents