Püspöki körlevelek 1890 (Szombathely, 1891)

VIII. VENERABILIS FRATER SALVTEM ET AP0ST0L1CAM BENEDICTIONEM. Catholicae Ecclesiae, quae omnes homines materna caritate complectitur, nihil fere antiquius fuit inde ab initio, ceu nosti, Venerabilis Frater, quam ut servi­tutem, quae misero iugo premebat mortalium quamplurimos, sublatam cerneret penitusque deletam. Sedula enim custos doctrinae Conditoris sui, qui per se Ipse et Apostolorum voce docuerat homines fraternam necessitudinem quae iungit universos, utpote eadem origine creatos, eodem pretio redemptos, ad eamdem vocatos beatitatem aeternam, suscepit neglectam servorum causam ac strenua vindex libertatis extitit, etsi, prout res et tempora ferebant, sensing rem gereret ac temperate. Scilicet id praestitit prudentia et consilio constanter postulans quod intendebat religionis, iustitiae et humanitatis nomine; quo facto de nationum prosperitate cultuque civili meruit optime. Neque aetatis decursu hoc Ecclesiae studium adserendi mancipia, in liber­tatem elanguit; imo quo fructuosius erat in dies, eo flagrabat impensius. Quod cer­tissima testantur monumenta historiae, quae eo nomine plures commendavit posteritati Decessores Nostros, quos inter praestant S. Gregorius Magnus, Hadrianus I, Alexander III, Innocentius III, Gregorius IX, Pius II, Leo X, Paulus III, Urbanus VIII, Benedi­ctus XIV, Pius VII, Gregorius XVI, qui omnem curam et operam contulere, ut servitutis institutio, ubi vigebat, excideret, et caveretur ne unde exsecta tuerat, ibi eius germina reviviscerent. Tantae laudis hereditas a Praedecessoribus tradita repudiari a Nobis non poterat : quare nulla praetermissa a Nobis occasio est, improbandi palam damnandique tetricam hanc servitutis pestem; ac data opera de ea re in litteris egimus, quas in Nonas Maias anno mdccclxxxviii ad Episcopos Brasiliae dedimus, quibus gratulati sumus de iis, quae pro mancipiorum libertate in ea regione gesta fuerant laudabili exemplo privatim et publice, simulque ostendimus quantopere servitus religioni et humanae dignitati adversetur. Equidem cum ea scriberemus, vehementer commovebamur eorum conditione qui dominio subduntur alieno; at multo acerbius affecti sumus narratione aerumnarum, quibus conflictantur incolae universi regionum quarumdam Africae interioris. Miserum sane et horrendum memoratu est, quod certis nunciis accepimus, fere quadringenta Afrorum millia, nullo aetatis ac sexus discrimine, quot­annis abripi per vim e rusticis pagis, unde catenis vincti ac caesi verberibus longo itinere trahuntur ad fora, ubi pecudum instar promercalium exhibentur ac veneunt. — Quae cum testata essent ab iis qui viderunt, et a recentibus exploratoribus Africae aequinoctialis confirmata, desiderio incensi sumus opitulandi pro viribus miseris illis, levandique eorum calamitatem. Propterea, nulla interiecta mora, dilecto Filio Nostro Cardinali Carolo Martiali Lavigerie, cuius perspecta Nobis est alacritqs ac zelus Apo­­stolicus, curam demandavimus obeundi praecipuas Europae civitates, ut mercatus huius

Next

/
Thumbnails
Contents