Püspöki körlevelek 1890 (Szombathely, 1891)
3 LEO PP. XIII. 1686. sz. Venerabilis Frater Salutem et Apostolicam Benedictionem. Delectavit Nos admodum, quod ex allatis a Te nuntiis agnovimus, habitum fuisse penes Te ante diem IV. Kalendas Ianuarias conventum doctorum hominum, quorum cura et ope consociatio est instituta, cui a studiis socialibus Catholicis indita appellatio, atque huic coetui graves doctrina et dignitate viros fuisse suffragatos. Equidem cum istius ineundae societatis consilium probemus vehementer, tum fructus salutis uberes per eam capiendos fore confidimus. Siquidem huic propositum esse intelligimus, iis uti praesidiis quae solida scientia suppeditat catholicae doctrinae consentiens, ut socialis ordo perturbatus iniquitate temporum in Italia instauretur, eaque instauratio exemplis congruat institutisque maiorum, qui in curanda prosperitate patriae, cultuque civili expoliendo auspicem Ecclesiam et Romanos Pontifices duces sequuti sunt. Verum dum gratulamur de laetis huius societatis exordiis, minime Nos praeterit, quam plena laboris et ardua sit operis quod intendit effectio. Quare velimus, eos qui huius societatis auctores fuere, quive se illis addidere socios horteris Nostro nomine, ut divino confisi auxilio constanter propositum teneant, nunquam se arceri sinant ab ecclesiasticae potestatis obsequio et socii ad instar agminis cum piis virorum coetibus amice conspirent qui, alio licet tramite et instituto pro sana doctrina decertant, rei que catholicae tuendae et amplificandae student. Supplices interea a Deo petimus, ut novi istius coetus sodales sapientiae suae luminibus illustret et gratiae muneribus exornet atque huius divinae benignitatis auspicem Apostolicam Benedictionem Tibi, Venerabilis Frater, praedictis dilectis Filiis, itemque Clero et Fidelibus tuae vigilantiae concreditis peramanter impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die XI. Januarii Anno MDCCCXC Pontificatus Nostri Duodecimo. Rescriptum Apostolicum ad Eppum Patavinum de studiis socialibus catholicis. LEO PP. XIII. DECRETUM in causa delegationis ad assistendum nuptiis contrahendis. Vicarius generalis dioecesis Posnaniensis humiliter exponit, quod in civitate Posnaniae, ubi plures existunt parochiae, non raro accidit, sponsos, derelicta, inscio proprio parocho, parochia, in qua domicilium per longius habuerunt tempus, et aggresso domicilio in alia ejusdem civitatis parochia, nihilominus in veteri parochia proclamare se facere, et ibidem dolose matrimonium contrahere. Cum parochi civitatis hunc dolum detexissent, ad praecavenda futura invalida matrimonia, generatim se mutuo delegarunt, ut quotiescunque supra memoratus dolus ex parte sponsorum reiteraretur, tamquam delegati proprii parochi valide matrimonio ineundo talium sponsorum assistere possent. Nunc tamen dubium eis venit, an re vera facultas eis inesset talem generalem delegationem sibi mutuo concedere, et Vicariatum Generalem adivere pro dicta facultate obtinenda. Orator, anceps hac de re, supplicat humiliter Sanctitatem Vestram, ut declarare dignetur: 1. Quid de praxi parochorum civitatis Posnaniensis adhuc observata, mutuo 1687. sz. Ex S. Congregatione Concilii.