Püspöki körlevelek 1889 (Szombathely, 1890)

2 caussis per superiors menses non semel in caelum suspeximus, Deo optimo atque immortali gratias acturi, quod et hanc Nobis vivendi usuram, et ea, quae comme­­morata sunt, curarum solatia benignissime tribuisset : per idemque tempus, cum sese occasio dedit, gratam voluntatem Nostram, in quos oportebat, declaravimus. Nunc vero extrema anni ac celebritatis renovare admonent accepti beneficii memóriám : atque illud peroptato contingit. ut Nobiscum in iterandis Deo gratiis Ecclesia tota consentiat. Simul vero expetit animus per has litteras publice testari, id quod faci mus, quemadmodum tot obsequii, humanitatis, et amoris testimonia ad leniendas curas molestiasque Nostras consolatione non mec’iocri valuerunt, ita eorum et memó­riám in Nobis et gratiam semper esse victuram. — Sed maius ač sanctius restat officium. In hac enim affectione animorum, romanum Pontificem alacritate insueta colere atque honoráre gestientium, mimen videmur nutumque Ejus agnoscere, qui saepe sólet atque unus potest magnorum principia bonorum ex minimis momentis elicere. Nimirum providentissimus Deus voluisse videtur, in tanto opinionum errore, excitare fidem, opportunitatemque praebere studiis vitae poiioris in populo christiano revo­­candis. — Quamobrem hoc est reliqui, dare operám, ut, bene positis initiis, bene cetera consequantur : enitendumque, ut et intelligantur consilia divina, et re ipsa perficiantur. Tunc denique obsequium in Apostolicam Sedem plene érit cumulateque perfectum, si cum virtutum christianarum laude coniunctum ad salutem conducat animorum : qui fructus est unice expetendus perpetuoque mansurus. Ex hoc summo apostoliéi muneris gradu, in quo Nos Dei benignitas loca­­vit, patrocinium veritatis saepenumero, ut oportuit, suscepimus, conatique sumus ea potissimum doctrinae capita exponere. quae maximě opportuna eque re publica vide­­rentur esse, ut quisque, veritate perspecta, pestiferos errorum afflatus, vigilando cavendoque, defugeret. Nunc vero, uti liberos suos amantissimus parens, sic Nos alloqui christianos universes volumus, familiarique sermone hortari singulos ad vitám sancte instituendam. Nam omnino ad Christianům nomen, praeter fidei pro­­fessionem, necessariae sunt christianarum artes exercitationesque virtutum ; ex quibus non modo pendet sempiterna salus animorum, sed etiam germana prosperitás et firma tranquillitas convictus humani et societatis. — Iamvero si quaeritur qua passim ratione vita degatur, nemo est quin videat, valde ab evangelicis praeceptis publicos mores privatosque di.- crepare. Nimis apte cadere in hanc aetatem videtur ilia Ioannis Apostoli sententia, omne quod in mundo esi, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae.1 Videlicet plerique, unde orti, quo vocentur, obliti, curas habent cogitationesque omnes in haec imbecilla et fluxa bona defixas : invita natura, perturbatoque ordine, iis rebus sua voluntate serviunt, in quas dominari hominem ratio ipsa clamat oportere. — Appetentiae commodorum et deliciarum comitari proclive est cupiditatem rerum ad ilia adipiscenda idonearum. Hinc effrenata pecu­niae aviditas, quae efficit caecos quos complexa est, et ad explendum quod exoptat inflammata rapitur, nullo saepe aequi iniqui discrimine, nec raro cum alienae inopiae insolenti fastidio. Ita plurimi. quorum circumfluit vita divitiis, fraternitatis nomen cum multitudine usurpant, quam intimis sensibus superbe contemnunt. Similique modo elatus superbia animus non legi subesse ulli, nec ullam vereri potestatem conatur : merum amorem sui libertatém apellat. 7amquam pullum onagri se liberum 1 I. Ep. II. 16.

Next

/
Thumbnails
Contents