Püspöki körlevelek 1889 (Szombathely, 1890)

3 natum put at.1 — Accedunt vitiorum illecebrae ac perniciosa invitamenta peccandi : ludos scenicos intelligimus impie ac licenter apparatos : volumina atque ephemerides ludificandae virtuti, honestandas turpidini composita ; artes ipsas, ad usum vitae honestamque oblectationem animi inventas, lenocinio cupiditatum ministrare iussas. Nec licet sine metu futura prospicere, quia nova malorum semina continenter velut in sinům congeruntur adolescentis aetatís. Nostis morem scholarum publicarum : nihil in eis relinqultur ecclesiasticae auctoritati loci ; et quo tempore maximé opor­­teret tenerrimos animos ad officia Christiana sedulo studioseque fingere, tum reli­­gionis praecepta plerumque silent. Grandiores natu periculum adeunt etiam maius. scilicet a vitio doctrinae : quae saepe est eiusmodi, ut non .ad imbuendam cognitione veri, sed potius ad infatuandam valeat fallacia sententiarum iuventutem. In disciplinis enim tradendis permulti philosophari malunt solo rationis magisterio, omnino fide divina posthabita ; quo firmamento maximo uberrimoque lumine remoto, in muliis labuntur, nec vera cernunt. Eorum ilia sunt, omnia, quae in hoc mundo sint, esse corporea ; hominum et pecudum easdem esse origines similemque naturam : nec desunt qui de ipso summo dominatore rerum, ac mundi opifice Deo dubitent, sit necne sit, vel in eius natura errent, ethnicorum more, deterrime. Hinc demutari necesse est ipsam speciem formamque virtutis, iuris, officii. Ita quidem, ut dum ra­tionis principátům gloriose praedicant, ingeniique subiilitatem magnificentius efiferunt, quam par est, debitas superbiae poenas rerum maximarum ignoratione luant. — Corrupto opinionibus animo, simul insidet tamquam in venis medullisque corruptela morum ; eaque sanari in hoc genere hominum sine summa difficultate non potest, propterea quod ex una parte opiniones \itiosae adulterant iudicium honestatis, ex altera lumen abest fidei christianae, quae omnis est princípium ac fundamentum iustitiae. Ex eiusmodi caussis quantas hominum societas calamitates contraxerit, quotidie oculis quodammodo contemplamur. Venena doctrinarum proclivi cursu in rationem vitae resque publicas pervasere : rationalismus, materialismus, atheismus pepe­­rere socialismům, communismum, nihilismum : tetras quidem funestrisque pestes, sed quas ex iis principiis ingenerari non modo consentaneum erat, sed prope necessa­­rium. — Sane, si religio catholica impune reiicitur, cuius origo divina tam illu­­stribus est perspicua signis, quidni quaelibet religionis forma reiiciatur, quibus tales assentiendi notas abesse liquet ? Si animus non est a corpore natura distinctus, pro­­ptereaque si, intereunte corpore, spes aevi beati aeternique nulla superest, quid erit caussae quamobrem labores molestiaeque in eo suscipiantur, ut appetitus obedientes fiant rationi ? Summum hominis erit positum bonum in fruendis vitae commodis po­­tiundisque voluptatibus. Cumque nemo unus sit, quin ad beate vivendum ipsius naturae admonitu impulsuque feratur, iure quisque detraxerit quod cuique possit, u­­aliorum spoliis facultatem quaerat beate vivendi. Nec potestas ulla frenos est habit tura tantos, ut satis cohibere incitatas cupiditates queat ; consequens enim est, ut vis frangatur legum et omnis debilitetur auctoritas si summa atque aeterna ratio iubentis vetantis Dei repudietur. Ita perturbari funditus necesse est civilem hominum societatem, inexplebili cupiditate ad perenne certamen impellente singulos, conten­­dentibus aliis quaesita tueri, aliis concupita adipisci. 1 lob. XI. 12.

Next

/
Thumbnails
Contents