Püspöki körlevelek 1889 (Szombathely, 1890)
SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. EPIŠTOLA AI) PATRIARCHAS PRIMATES ARCHIEPISCOPOS EPISCOPOS VNIVERSOSQUE CHRISTIFIDELES PACEM ET GOMMUNIONEM GVM APOSTOLIGA SEDE HABENTES. VENERAB1LIBUS FRATRIBUS PATRIARGHIS PRIMATIBVS ARCHIEPISGOPIS EPISCOPIS ET DILEGTIS FILIJS GHRISTIFIDELIBVS UNIVERSIS PACEM ET COMMVNIONEM GVM APOSTOLIGA SEDE HABENT1BUS LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES DILEGTI FILII SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDIGTIONEM. I Exeunte iam anno, cum natalem sacerdotii quinquagesimum, singulari mu nere beneficioque divino, incolumes egimus, sponte respicit mens Nostra spatium praeteritorum mensium, plurimumque totius huius intervalli recordatione delectatur. — Nec sane sine caussa ; eventus enim, qui ad Nos privatim attinebat, idemque nec per se magnus, nec novitate mirabilis, studia tarnen hominum inusitato modo commovit, tarn perspicuis laetitiae signis, tot gratulationibus celebratus, ut nihil optari maius potuisset. — Quae res certe pergrata Nobis perque incunda cecidit : sed quod in ea plurimi aestimamus, significatio voluntatum est, religionisque liberrime testata constantia. Ille enim Nos undique salutantium concentus id aperte loquebatur, ex omnibus, locis mentes atque animos in lesu Christi Vicarium esse intentos : tot passim prementibus malis, in Apostolicam Sedem, velut in salutis perennem incorruptumque fontem, fidenter homines intueri : et quibuscumque in oris catholicum viget nomen, Ecclesiam romanam, omnium Ecclesiarum matrem et magistrám, coli observarique, ita ut aequum est, ardenti studio ac summa concordia. — His de Nr. 264. Encyclica Sumipi Pontificis d« conclnso ai ui sui jubilaei sacerdotal's.