Püspöki körlevelek 1889 (Szombathely, 1890)

(hk, i (Ly i VIL SACRA CONGREGATIO EPISCOPORUM ET REGULARIUM NEGOTIIS PRAEPOSITA PATRIARCHIS, PRIMATIBUS, ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS CAETERISQUE LOCORUM ORDINARIIS. Varium ac multiplex genus moliminum, insidiarum et artium,, quo tenebri­­cosa Massonum societas Christi return in terris contendit evertere, perspicue expli­­catum fuit a Ssmo. Domino Leone XIII. per Litteras encyclicas die 20. Április anno 1884. datas, quarum initium : „Humánum genus.1" Ad earn eversionem parandam consilium initum perfectumque est potiendi Űrbe Roma, cuius consilii ratio simplices quidem latere potuit callidis declarationibus et promissis deceptos, fallere tarnen prudentiores non potuit. Non enim obscura erant incitamenta et auxilia, quibus oppugnationem urbis fovebat secta nequam ubique gentium diffusa, obtendens Italiae prosperitatem et decus. licet huic impenderent ob earn rem pericula externa et dissidia intestina. Pravum illud consilium apertius se prodidit ex iis, quae subinde acta sunt in gravem Ecclesiae et Romani Pontificatus perniciem. Sane eo loco quo res nunc est nemo nisi volens decipi posset, postquam adversae sectae proceres potentiorum elati patrocinio eorumque favore qui rei summae praesunt, re et verbis declararunt quid expetierint ut extremum in Urbe oppugnanda. Re quidem, dum testem esse voluere civitatem sanccam honorum quibus extulerunt apostatae impuris­­simi flagitia et contumaciam, verbis autem quurri principům suorum voce testati sunt palam, auspicari se per ea solemnia religionem no\;am in qua, spreto immortalis Dei dominatu, divinus humanae rationi adhibetur chltus. Plane haec iam omnibus comperta sunt, quippe quae graviter ac dilucide orbi universo denunciavit, merita inusta ignominiae nota, Summi Pontificis augusta vox per Allocutionem quam habuit in Consistorio extra ordinem coacto, Iunio mense exeunte. Quamvis autem Pontificia oratio potissime spectaverit ad tuendam fidem Italorum, quae maximé petitur insidiis vocaturque in discrimen, atque imprimis Romanorum, inter quos nefarium scelus patratum fuit, censenda tarnen ea res non est ad Episcopos et fideles ceterarum gentium non pertinere. Siquidem in hac urbe principe Catholici nominis bellum indictum est atrox communi fidei ac religioni, eiusque Capiti supremo, simulque iacta contumeliar lacessiti sunt omnes qui hanc profitentur fidem et huic Capiti obtemperanr. Propterea Sacra haec Congregatio Epi­­scoporum et Regularium negotiis praeposita, ex raandato Sanctissimi Pattis, omnibus Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis et ceteris ÍH-dinariis Catholici orbis munus

Next

/
Thumbnails
Contents