Püspöki körlevelek 1889 (Szombathely, 1890)

2 mense Octobri, quem Virgini Mariae a Rosario dicatum esse alias decrevimus, ve­hementer hortamur, ut maxima qua fieri potest religione, pietate, frequentia mensis ille totus hoc anno agatur. — Paratům novimus in materna Virginis bonitate per­­fugium : spesque Nostras non frustra in ea collocatas certo scimus. Si centies ilia in magnis christianae reipublicae temporibus praesens adfuit, cur dubitetur, exempla potentiae gratiaeque suae renovaturam, si humiles constantesque preces communiter adhibeantur ? Immo tanto mirabilius credimus adfuturam, quanto se diutius obse­­crari maluerit. Sed aliud quoque est propositum Nobis : cui proposito diligentem, ut so­­letis, Venerabiles Fratres, Nobiscum dabitis operám. Scilicet quo se placabiliorem ad preces impertiat Deus, pluribusque deprecatoribus, Ecclesiae suae celerius ac pro­­lixius opituletur, magnopere hoc arbitramur expedire, ut una cum Virgine Deipara castissimum ejus Sponsum beatum Iosephum implorare populus christianus praeci­­pua pietate et fidenti animo insuescat ; quod optatum gratumque ipsi Virgini futu­rum, certis de caussis iudicamus. — Profecto hac in re, de qua nunc primům pu­blice dicturi aliquid sumus, pietatem populärem cognovimus non modo pronam, sed velut instituto iam cursu progredientem: propterea quod losephi cultum, quern su­­perioribus quoque aetatibus romani Pontifices sensim provehere in maius et late pr-opagare studuerant. postremo hoc tempore vidimus passim nec dub'is incremen­­tis augescere, praesertim postea quam Pius IX. fe. rec. decessor Noster sanctissimum Patriarcham, plurimorum Episcoporum rogatu, patronům Ecclesiae catholicae de­­claravit. — Nihilominus cum tanti referát, venerationem eius in moribus institutisque catholicis penitus inaerescere, idcirco volumus populum Christianům voce inprimis atque auctoritate Nostra moveri. Cur beatus Josephus nominatim habeatur Ecclesiae patronus, vicissimque plurimum sibi Ecclesia de eius tutela patrocinioque polliceatur, caussae illae sunt rationesque singuläres, quod is vir fuit Mariae, et pater, ut putabatur, Jesu Christi. Hinc omnis eius dignitas, gratia, sanctitas, gloria profectae. Certe matris Dei tam in excelso dignitas est, ut nihil fieri maius queat. Sed tarnen quia intercessit losepho cum Virgine beatissima maritalé vinculum, ad illám praestantissimam digni­tatem, qua naturis creatis omnibus longissime Deipara antecellit, non est dubium quin accesserit ipse, ut nemo magis. Est enim coniugium societas necessitudoque omnium maxima quae natura suä adiunctam habet bonorum unius cum altero com­­municationem. Quocirca si sponsum Virgini Deus Iosephum dědit, dedit profecto non modo vitae socium, virginitatis testem, tutorem honestatis, sed etiam excelsae dignitatis eius ipso coniugali foedere participem. — Similiter augustissima dignitate unus eminet inter omnes, quod divino consilio custos filii Dei fuit, habitus homi­­num opinione pater Qua ex re consequens erat, ut Verbum Dei losepho modeste subesset, dictoque esset audiens omnemque adhiberet honorem, quem liberi adhi beant parenti suo necesse est. — Iam verő ex hac duplici dignitate officia sponte sequebantur, quae patribusfamilias natura praescripsit. ita quidem ut domus divinae, cui Iosephus praeerat, custos idem et curator et defensor esset legitimus ac natu­rális. Cuiusmodi officia ac munia ille quidem, quoad suppeditavit vita mortalis, re­­vera exercuit. Tueri coniugem divinamque sobolem amore summo et quotidiana assiduitate studuit: res utrique ad victum cultumque necessarias laboré suo parare consuevit: vitae discrimen, regis invidia conflatum, prohibuit, quaesito ad securita­­tem perfugio: in itinerum incommodis exiliique acerbitatibus perpetuus et Virgini et lesu comes, adiutor, solator extitit. — Atqui domus divina, quam Iosephus velut potestate patria gubernavit, initia exorientis Ecclesiae continebat. Virgo sanctissima quemadmOdum lesu Christi genitrix, ita omnium est, christianorum mater, quippe quos ad Calvariae montem inter supremos Redemptoris cruciatus generavit: itemque Iesus Christus tamquam primogenitus est christianorum, qui ei sunt adoptione ac redemptione fratres. — Quibus rebus caussa nascitur, cur beatissimus Patriarcha

Next

/
Thumbnails
Contents