Püspöki körlevelek 1889 (Szombathely, 1890)

3 commendatam sibi peculiari quadam ratione sentiat multitudinem christianorum, ex quibus constat Ecclesia, scilicet innumerabilis jsthaec perque omneš terras fusa fa­mília, in quam, quia vir Mariae et pater est Jesu Christi, paterna propemodum auctoritate pollet. Est igitur consentaneum, et beato Iosepho apprime dignum, ut sicut ille olim Nazarethanam familiam, quibuscumque rebus usuvenit, sanctissime tueri consuevit, ita nunc patrocinio caelesti Ecclesiam Christi tegat ac defendat. Haec quidem, Venerabiles Fratres, facile intelligitis ex eo confirmari, quod non paucis Ecclesiae patribus, ipsa adsentiente sacra liturgia, opinio insederit, vete­­rem ilium Iosephum, Iacobo patriarcha natum, huius nostri personam adumbrasse ac munera, itemque claritate sua custodis divinae familiae futuri magnitudinem os­­tendisse. — Sane praeterquam quod idem utrique contigit nec vacuum significatione nomen, probe cognitae vobis sunt aliae eaedemque perspicuae inter utrumque simi­­litudines: ilia inprimis, quod gratiam adeptus est a domino suo benevolentiamque singulärem ; cumque rei familiari esset ab eodem praepositus, prosperitates secundae­­que res her.li domui, Iosephi gratia, affatim obvenere. Illud deinde maius, quod regis iussu toti regno summa cum potestate praefuit: quo autem tempore calamitas fructuum inopiam caritatemque rei frumentariae peperisset, aegyptiis ac finitimis tarn excellenti providentia consuluit, ut eum rex salvatorem mundi appellandum decreve­­rit. — Ita in vetere illo Patriarcha huius expressam imaginem licet agnoscere. Sicut alter prosperus ac salutaris rationibus heri sui domesticis fuit, ac mox universo regno mirabiliter profuit, sic alter Christiani nominis custodiae destinatus, defendere ac tu­­tari putandus est Ecclesiam, quae vere domus Domini est Deique in terris regnum. Est verő cur omneš, qualicumque conditione locoque, fidei sese tutelaeque beati Josephi commendent atque committant. — Habent in Iosepho pstresfamilias vigilantiae providentiaeque paternae praestantissimam formám: habent coniuges amo­­ris, unanimitatis, fidei coniugalis perfectum specimen: habent virgines integritatis virginalis exemplar eumdem ac tutorem. Nobili genere nati, proposita sibi Iosephi imagine, discant retinere etiam in afflicta fortuna dignitatem ; locupletes intelligant, quae maximé appetere totisque viribus colligere bona necesse sit. — Sed prolétáni, opifices, quotquot sunt inferiore fortuna, debent suo, quodam proprio iure ad Iosephum confugere, ab eoque, quod imitentur, capere. Is enim, regius sanguis, maximae san­­ctissimaeque omniüm mulierum matrimomo iunctus, pater, ut putabatur, filii Dei, opere tarnen faciendo aetatem transigit, et quaecumque ad suorum tuitionem sunt necessaria, manu et arte quaerit. — Non est igitur, si verum exquiritur. tenuiorum abiecta conditio: neque solum vacat dedecore, sed valde potest, adiuncta virtute, om­­nis opificum nobilitari labor. Josephus, contentus et suo et parvo, angustias cum illa tenuitate cultus necessario coniunctas aequo animo excelsoque tulit, scilicet ad exem­plar filii sui, qui accepta forma servi cum sit dominus omnium, summám inopiam atque indigentiam voluntate suscepit.’ — Harum cogitatione rerum debent erigere animos et aequa sentire egeni et quotquot manuum mércédé vitám tolerant: quibus si emergere ex egestate et meliorem statum acquirere concessum est non repugnante iustitia, ordinem tarnen providentia Dei constitutum subvertere, non ratio, non ius­­titia permittit. Immo vero ad vim descendere, et quicquam in hoc genere aggredi per seditionem ac turbas, stultum consilium est, mala ilia ipsa efficiens plerumque graviora, quorum leniendorum caussa suscipiuntur. Non igitur seditiosorum hominum promissis confidant inopes, si sapiunt, sed exemplis patrocinioque beati Iosephi, item­que materna Ecclesiae caritate, quae scilicet de illorum statu curam gerit quotidie maiorem ltaque plurimum Nobis ipsi, Venerabiles Fratres, de vestra auctoritate stu­­dioque episcopali polliciti: nec sane diffisi, bonos ac pios plura etiam ac maiora. quam quae iubentur, sua sponte ac voluntate facturos, decernimus, ut Octobn toto in recitatione Rosani, de qua alias statuimus, oratio ad sanctum Iosephum adiungatur, cuius formula ad vos una cum his Litteris perferetur: idque singulis annis perpetuo

Next

/
Thumbnails
Contents