Püspöki körlevelek 1889 (Szombathely, 1890)
4 dominis servos permutare, venumdare, hereditate tradere, caedere, morti dare, iisque abuti ad licentiam diramque superstitionem : impune et in luce licuit. —Quin etiam ethnicorum qui prudentissimi ferebantur, philosophi insignes, consultissimi iuris, hoc sibi alibque, per summám communis iudicii iniuram, suadere conati sunt, esse servitutem nihil aliud quam necessariam naturae conditionem : nec enim sunt veriti profited, quia servorum genus generi liberorum longe multumque et virtute intelligendi et praestantia corporum cederev, oportere idcirco, servos veluti carentia ratione et consilio instrumenta, domínorum usquequaque voluntatibus temere indigneque servire. Eiusmodi detestanda maximé tűm inhumanitas turn iniquitas ; qua semel accepta nulla, iám sit oppressio hominum barbara et nefanda, quae non sese in legis quadam iurisve specie impudentissime tueatur. — Inde verő quale flagitiorum seminarium, quae pestis et pernicies in civitatis manarit, exemplorum pleni sunt libri : in animis servorum exacui odia, teneri dominos suspicione metuque perpetuo; alios ad explendas iras parare faces, cervicibus alios instare crudelius ; aliorum numero, aliorum vi civitates commoveri, levi momento dissolvi : tumultus et seditiones, direptiones et incendia, proelia caedesque misceri. In eo deiectionis profundo mortalium plurimi laborabant, multoque miserius ut mersi erant superstitionum caligine ; quum, maturis divino consilio temporibus lux e caelo admirabilis oborta est, et gratia redimentis Christi ad hominum universitatem se copiose profudit ; cuius beneficio illi erecti sunt e caeno et aerumna servitutis, omnesque omnino a deterrimo peccati servitio ad praestantissimam dignitatem filiorum Dei sunt revocati et adducti. — Apostoli enimvero inde ab initio Ecclesiae, praeter alia praecepta vitae sanctissima, hoc etiam tradidere et inculcavere, quod est non semel scriptum a Paulo ad renatos e lavacro Baptismatis : Omnes filii Dei estis per fidem, quae est in Christo lesu : quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induis/is. Non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus neque foemina ; omnes enim vos un um estis in Christo lesu.1 Non est Gentilis et ludaeus, circümcisio et praeputium, barbarus et Scytha. servus et liber, sed omnia et in omnibus Christus2. Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Iudaei sive Gentiles, sivé servi sive liberi, et omnes in uno Spiritu potati sumus3 — Aurea sane, honestissima, saluberrima documenta, quorum efficacitate non modo hominum generi decus redditur suum atque augetur, sed etiam cuiuscumque ipsi sunt loci vel linquae vel gradus, inter se consociantur et vinculis fraternae necessitudinis arctissime continentur. Ea vere beatissimus Paulus, qua Christi urgebatur caritate, ex ipso Eius corde hauserat, qui se fratrem singulis gunctisque hominibus perbenigne dedidit, quique de se omnes, ne uno quidem dempto aut posthabito, ita nobilitavit ut consortes adscisceret naturae divinae. Ea ipsa non secus fuere ac divinitus insertae propagines, quae mirum in modum provenientes effloruerunt ad spem felicitatemque publicam ; quum decursu rerum et temporum, perseverante opera Ecclesiae, societas civitatum ad similitudinem familiae renovata coaluerit, Christiana et libera. Principio enim solertissima cura Ecclesiae in eo versata est, ut populus christianus de hac etiam magni ponderis re sinceram Christi et Apost.olorum doctrinam acciperet probeque teneret. Iam nunc per Adamům novum, qui est Christus 1 Gail. 111, 26—28. — 2 Coloss. III, 11.-3 I. Cor. XII, 13.