Püspöki körlevelek 1889 (Szombathely, 1890)
9 licet natura soli quod erat subigendum, neque minus metallorum opes explorandae effodiendae, quum operas bene validas postularent, iniusta plane suscepta sunt atque inhumana consilia. Fieri enim coepta est quaedam mercatura, servis ad id opus ex Aethiopia deportandis, quae, nominata deinceps la tratta dei Negri, nimium quantum eas occupavit colonias. Secuta quoque est, non absimili iniuria, indigenarum hominum (qui universe Indi appellati) ad modům servitutis oppressio. His de rebus ubi Pius II. certior est factus, mora nulla interposita. die VII. oct. an. MCCCCLXII. epištolám dědit ad episcopum Rubicensem, qua tantam improbitatem redarguit et damnavit. Aliquo post tempore, .Lee X. quantum potuit officiorum et auctoritatis apud reges et Lusitaniae et Hispaniarum adhibuit, qui earn licentiam, religioni pariter atque humanitati iustitiaeque probrosam, radicitus excidendam curarent. Nihilo minus ea calamitas confirmata haerebat, manente impura causa, inexplebili habendi cupiditate. Tum Paulus III, de conditione Indorum servorumque maurorum paterna caritate anxius, ad hoc venit extremum consilii, ut solemni decreto in luce quasi conspectuque omnium gentium, pronuntiaret, triplicis modi potestatem illis deberi universis iustam et propriam ; posse nimirum sui quemque esse iuris, posse consociatos suis legibus vivere, posse rem sibi facere et habere. Hoc amplius, litteris missis ad Card. Archiepiscopum Toletanum, qui fecissent contra idem decretum, in eos statuit interdictionem sacrorum, integra romano Pontifici reconciliandi facultate.1 Eadem providentia, Indis atque Mauris, iisque vel nondum Christiana fide instructis, alii subinde Pontifices sese assertores libertatis acerrimos praestitere, Urbánus VIII, Benedictus XIV, Pius VII ; qui praeterea in principům Európáé toederatorum Vindobonensi conventu, communia consilia hue etiam advertit, ut ea Nigritarum distractio, quam diximus, multis iam desueta locis, funditus convelleretur. Etiam Gregorius XVI. negligentes humanitatis et legum gravissime admonuit, idemque Apostolicae Sedis decreta statutasque poenas revocavit, et rationem nullám paetermisit ut externae quoque nationes, europaearum secutae mansuetudinem, a dedecore et feritate servitutis abstinerent, abhorrerent.2 Opportunissime vero Nobis accidit, ut sua summos principes rerumque publicarum moderatores gratulatione prosequamur, quibus perseveranter instantibus, querimoniis diuturnis aequissimisque naturae et religionis iam satis est factum. In re tarnen persimili residet Nobis in animo alia quaedam cura, quae non mediocriter angit, et Nostram urget sollicitudinem. Quippe tarn turpis hominum mercatura ea quidem mari fieri desiit, terra verő nimis multum nimisque barbare exercetur; idque maximé in nonnullis Africae partibus. Hoc enim perverse a Mahometanis posito, hominem Aethiopem adsimilisve nationis vix aliquo numero supra esse beluam, videre licet et horrere perfidiam hominum atque immanitatem. Ex improviso in Aethiopum tribus tale nihil metuentes more irruunt impetuque praedonum ; in pagos, in villas, in mapalia incursant, omnia vastant, populantur, diripiunt; viros perinde et feminas et pueros, facile captos vinctosque abducunt, ut per vim ad nundinas trahant flagitiosissimas. Ex Aegypto, ex Zanzibar, partim quoque ex Sudan, quasi e stationibus, illae detestabiles expeditiones deduci solent; per longa itinera pergere viri constrict! catenis, tenuissimo victu, sub crebra verberum caede ; ad haec ferenda imbecilliores necari; qui satis salvi, gregatim cum reliqua túrba 1 Veritas ipsa, 2. lun. 1559. 2 1 n S li p c r m o Apostolatus fastigio. 3. Dec. 1837.