Püspöki körlevelek 1889 (Szombathely, 1890)

3 caelis et quae in terra sunt in se mstauraretp itemque universam Adatni progeniem ex alia communis noxae ruina in gradům pristinum dignitatis restitueret. Aptissime ad rem S. Gregorius Magnus : Quam Redemptor noster totius conditor creaturae, ad hoc propitialus humanam voluerit camera assumere, tit divmitatis suae gratia dirupto, quo tenebamur captivi, vinculo servi tut is, pnstinae nos restitueret libertati, salubriter agitur, si homines quos ab initio natura liberos protulit, el ms gentium iugo substituit, in ea qua nati fuerant, manumittentis beneficio, libertate reddantur.2— Addecet igitur, et est plane muneris Apostoliéi, ea omnia foveri a Nobis impenseque provehi, unde homines turn singuli tum iure sociati habere queant praesidia ad multiplices miserias levandas, quae, tamquam corruptae arboris fructus, ex culpa primi parentis profluxere: ea quippe praesidia, quocumque in genere sunt, non modo ad cultum et humanitatem valde possunt, sed etiam apte conducunt ad earn rerum ex integro renovationem, quam Redemptor hominum Iesus Christus spectavit et voluit. Iamvero tot inter miserias, graviter deplorandum videtur de Servitute, cui pars non exigua humanae familiae abhinc multis saeculis est obnoxia, in squalore iacens et sordibus, idque omnino contra quam a Deo et natura erat primitus institu­tům. — Sic enim ille rerum conditor summus decreverat, ut homo in besiiis et agrestibus et natantibus et volucribus regium quemdam dominatum teneret, non item ut in similes sui homines dominaretur : Rationalem factum, ex Augustini sen­­tentia, ad imiginem suam noluit nisi irrationabilibus domin am : non hominem homini sed hominem pecori.3 Quo fit ut conditio servitulis iure intelligalur imposita peccatori. Proinde nusquam Scripturarum legimus servum, antequam hoc vocabulo Noe iustus peccatum filii vindicat'd. Nomen itaque istud culpa meruit, non natúr ad Ex primi contagione peccati et cetera mala omnia et ista erupit monstrosa perversitas, ut homines fuerint, memoria fraternae ab origine coniunctionis reiecta, non iam duce natura mutuam inter se benevolentiam mutuamque observantiam co­­lerent, sed cupiditatibus obedientes suis, homines alios infra se putare coeperint, et perinde habere ac nata iugo iumenta. Hoc modo, nulla ratione habita neque com­munis naturae, neque dignitatis humanae neque divinae expressae similitudinis, con secutum est ut, per certationes et bella quae deinde exarserunt, qui vi existerent superiores, ii victos sibi subiicerent, atque ita multitudo eiusdem generis individua sensim in duas abscesserit partes sub victoribus dominis victa mancipia. — Cuius rei luctuosum quasi theatrum memoria priscorum temporum explicat, ad tempóra usque Domini Servatoris, quum calamitas servitutis populos omnes late pervaserat rariorque erat numerus ingenuorum, ut Caesarem poeta ille atrociter dicentem in­­duxerit ; Humánum paucis vivit genus. ' Idque apud eas etiam nationes viguit, quae omni cultu expolitae eminebant, apud Graecos, apud Romanos, quum paucorum do­­minatio esset in plurimos ; eaque cum improbitate et superbia tanta exercebatur, at servorum turbae nihil supra censerentur quam bona, non personae sed res, omnis expertes iuris, ipsa adempta facultate retinendae fruendaeque vitae. In potestate do­­minorum sunt servi, quae quidem potestas iuris gentium est : nam apud omnes peraeque gentes animadvertere possumus, dominis in sérvos vitae necisque potestatem esse, et quodcum­­que per servum acquiritur id dominis acquiritut .6 Ex hac rerum perturbatione licuit 1 1 Ephes. I. 10. — 2 Lib. VI. ep. 12. — 3 Gen. J. 26. — 4 Gen. I. 25. Noe c. XXX. — 5 Lucan. Phars. v. 343. — 6 Iustiniam. Inst. 1. I. tit. 8. n. 1.

Next

/
Thumbnails
Contents