Püspöki körlevelek 1889 (Szombathely, 1890)

7 Locus admonet, ad vos cogitationem oratiouemque convertere, quotquot Deus ad sua dispensanda mystéria, collata divinitus potestate, adiutores adscivit. Si caussae indagantur privatae publicaeque salutis, dubitandum non est, vitám moresque clericorum posse plurimum in utramque partem. — Meminerint, igitur se hicem viundi a lesu Christo appellatos, quod luminis instar universum orbem illustrantis, sa­ce r dot is animam splendescere oportet.1 Lumen doctrinae, neque illud vulgare, in sacer­­dote requiritur, quia muneris eius est implere sapientia ceteros, evellere errores, du­­cem esse multitudini per itinera vitae ancipitia et lubrica In přimis autem vitae innocentiam con.iteni doctrina desiderat, praesertim quod in emendatione hominum longe plus exemplo, quam peroratione proficitur. Luceat lux vestra cor am hominibus, ut videant opera vestra bona.2 Cuius divinae sententiae ea profecto vis est, talem esse in sacerdotibus perfectionem opórtere absolutionemque virtutis, ut se tamquam spe­culum praebere intuentibus queant. Nihil est, quod alios magis ad pietatem et Dei cul­­tum assidue instruat, quam eorum vita et exemplum, qui se divino ministerio dedicarunt : cum enim a rebus saecu/i in alti orem sublati locum conspiciantur, in eos tamquam in spe­culum reliqui oculos coniiciunt, ex eisque summit, quod imitentur.3 Quare si omnes homi­nes caveant vigilanter oportet, ne ad vitiorum scopulos adhaerescant, neu consecten­­tur res caducas appetitione nimia, apparet quanto id efficere sacerdotes religiosius et constantius debeant. — Nisi quod nec satis est non servire cup'ditatibus: illud etiam sanctitudo dignitatis postulát ut sibimetipsis acriter imperare assuescant, item­­que omnes animi vires, praesertim intelligentiam ac voluntatem, quae summum in homine obtinent locum, in obsequium Christi cogere. Qui relinquere universa disponis, te quoque inter relinquenda connumerare memento, imo maximé et principaliter abnega lemet­­ipsum.k Soluto ac liberó ab omni cupidine animo tum denique alacre et generosum Studium concipient salutis alienae, sine quo nec satis consulerent suae. Unus erit de subditis quaestus, und pompa, unaque voluptas, si quomodo possent parare plebem perfectam. Id omnibus satagent etiam múlta contritione cordis et corporis, in laboré et aerumna, in fama et siti, in frigore et nuditate.b Cuiusmodi virtutem semper experrectam et ad ardua quaelibet, proximorum gratia, impavidam mire fovet et corroborat bonorum caelestium contemplatio frequens. In qua sane quanto plus posuerint operae, tanto liquidius magnitudinem munerum sacerdotalium et excellentiam et sanctitatem intel­ligent. Iudicabunt illud quam sit miserum, tot homines per Iesum Christum redem­­ptos, ruere tarnen in interitum sempiternum : divinaeque cogitatione naturae in amo­­rem Dei et intendent sese vehementius et ceteros excitabunt. Est eiusmodi cursus ad salutem communem certissimus. In quo tarnen ma­­gnopere cavendum, ne qui magnitudine difficultatum terreatur, aut propter diuturni­­tatem malorum de sanatione desperet. Dei aequissima immutabilisque iustitia et recte factis praemia reservat et supplicia peccatis. Gentes vero et nationes, quoniam ultra mortalis aevi spatium propagari non possunt, debitam factis mercedem ferant in terris necesse est. Utique non est novum, successus prosperos peccanti civitati contingere : idque iusto Dei consilio, qui actiones laudabiles, neque enim est ulla gens omni laude vacans, eiusmodi beneficiorum genere interdum remuneratur : quod in populo romano iudicat Augustinus contigisse. Rata tarnen lex est, ad prosperam 1 1 2. Io Chrysost De Sac. 1. 3. c. I. — 2 Matth. V. 16. — 5 Conc. Trid. Sess XXII. c. 1. de Ref. — 4 S. Bemard. Declam., c. 1. — 5 S. Bemard, lib. IV. de Consid., c. 2.

Next

/
Thumbnails
Contents