Püspöki körlevelek 1889 (Szombathely, 1890)
8 fortunám omnino plurimum interessé quemadmodum publice virtus, ac nominatim ea, quae parens est ceterarum, iustitia colatur. Iustitia elevat gentem: miseros autem facit populos peccatum.1 — Nihil attinet considerationem hoc loco intendere in victricia facinora: nec exquirere, ullane impéria, salvis rebus suis et ad voluntatem fluentibus, gerant tarnen velut in imis visceribus inclusum semen miseriarum. Unam rem intelligi volumus, cuius rei plena est exemplorum história, iniuste facta aliquando esse luenda, eoque gravius, quo fuerint diuturniora delicta. Nos quidem magnopere ilia Pauli Apostoli sententia consolatur, Omnia enirn vestra sunt: vos autem Christi, Christus autem DeiP Videlicet arcano divinae providentiae nutu sic rerum mortalium regitur gubernaturque cursus, ut, quaecumque hominibus accidunt, omnia Dei ipsius glóriáé asserviant, itemque sint eorum saluti, qui Iesum Christum vere et ex animo sequuntur, conducibilia. Horum verő mater et altrix, dux et custos est Ecclesia : quae idcirco cum Christo sponso suo sicut intima atque incommutabili caritate copulatur, ita coniungitur societate certaminum et communione victoriae. Nihil igitur anxii Ecclesiae caussa sumus, nec esse possumus : sed valde pertimescimus de salute plurimorum, qui, Ecclesia superbe posthabita, errore vario in interitum aguntur : angimur earum caussa civitatum, quas spectare cogimur aversas a Deo, et summo rerum omnium discrimini stolida securitate indormientes. Nihil Ecclesiae par est__ Quot Eccle-siam oppugnarunt, ipsique perierunt} Ecclesia verő caelos transcendit. Talis est Ecclesiae magnitúdó: vincit impugnata, insidiis appetita superat..... luctatur nec prosternitur, pugilatu certat, nec vinciturP Neque solum non vincitur, sed illám, quam perenni haustu a Deo ipso derivát, emendatricem naturae et efficientem salutis virtutem conservat integram, nec ulla temporum permutatione mutabilem. Quae virtus si senescentem vitiis et perditum superstitione mundum divinitus liberavit, quidni devium revocabit ? Conticescant aliquando suspiciones ac simultates : amotisque impedimentis, esto iurium suorum ubique compos Ecclesia, cuius est tueri ac propagare parta per Iesum Christum beneficia. Tune enimvero licebit experiendo cognoscere, quo lux Evangelii p^rtineat, quid virtus Christi redemptoris possit. — Hie annus, qui est in exitu, non pauca, ut initio diximus, reviviscentis fidei indicia praetulit. Utinam iustiusmodi velut scintilla crescat in vehementem flammam, quae, absumptis vitiorum radicibus, viam celeriter expediát ad renovandos mores et salutaria capessenda. Nos quidem mystico Ecclesiae navigio tarn adversa tempestate praepositi, mentem animumque in divinum gubeinatorem defigimus, qui clavum tenens sédét non visus in puppi. Vides, Domine ut undique eruperint venti, ut mare inhorrescat, magna vi excitatis fluctibus. Impera, quaesumus, qui solus potes, et ventis et mari. Redde hominum generi pacem veri nominis, quam mundus dare non potest, tranquillitatem ordinis. Scilicet munere impulsuque tuo referant sese homines ad ordinem debitum, restituta, ut oportet, pietate in Deum, iustitia et caritate in proximos, temperantia in semetipsos, domitis ratione cupiditatibus. Adveniat regnum tuum, tibique subesse ac servire ii quoque intelligant oportere, qui veritatem et salutem, te procul, vano laboré exquirunt. Inest in legibus tuis aequitas ac lenitudo paterna: ad easque servandas ultro nobis ipse suppeditas expeditam virtute tua facultatem. Militia est vita hominis super terrain, sed ipse certamen inspectas, et adiuvas heminem ut vincat, et deficientem sublevas, et vincentem coronasf s * S. 1 Prov. XIV. 34. — 2 I. Cor. 111. 22—23. — 3 S. ío. Chrys. Or. post Eutrop. captum habita n. I. — 4 Cf S. Aug. in Ps. 32.