Püspöki körlevelek 1889 (Szombathely, 1890)
6 que devocat e caelo misericordiam. Contra cupiditatum turbidos motus, contra malorum daemonum insidias, ne circumventi in fraudem inducamur, adiumenta petere atque auxilia caelestia iubemur oraculo divino, orate ut non intretis in tenlationem.1 Quanto id necessarium magis, si utilem dare operám alienae quoque saluti volumus ? Christus Dominus, unigenitus Filius Dei, fons omnis gratiae et virtutis, quod verbis praecepit, ipse prior demonstravit exemplo : erat pernoctans in oratione Dei :2 sacrificioque proximus prolixins orabat3 — Profecto longe minus esset naturae extimescenda fragilitas, nec languore mores desidiaque diffluerent, si divinum istud praeceptum minus iaceret incuria ac prope fastidio intermissum. Est enim exorabilis Deus, gratificari vult hominibus, aperte pollicitus, sua se munera large copioseque petentibus daturum. Quin etiam invitat ipsémét petere, ac fere lacessit amantissimis verbis : egö dico vobis, petite et dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis.i Quod ut confidenter ac familiariter facéré ne vereamur, maiestatem numinis sui simiütudine atque imagine temperát parentis suavissimi cui nihil potius, quam caritas liberorum. Si ergo vos. cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se ?h — Quae qui cogitaverit, non nimium mirabitur si efficientia precum humanarnm Ioanni quidem Chrysostomo videatur tanta, ut cum ipsa potentia Dei comparari illám putet posse. Propterea quod sicut Deus universitatem rerum verbo creavit, sic homo impetrat, orando, quae velit. Nihil est rite adhibitis precibus impetrabilius, quia insunt in eis quaedam velut moventia, quihus placari se Deus atque exorari facile patiatur. Nam inter orandum sevocamus ab rebus mortalibus animum, atque unius Dei cogitatione suspensi, conscientia tenemur infirmitatis humanae : ob eamque rém in bonitate et amplexu parentis nostri acquiescimus, in virtute conditoris perfugium quaerimus. Adire insistirous auctorem omnium bonorum, tamquam spectari ab eo velimus aegrum animum, imbecillas vires, inopiam nostram : pleniqe spe, tutelam atque opem eius implo ramus, qui aegrotationum medicinám, infirmitatis miseriaeque solatia praebere solus potest. Tali habitu animi modeste de se, ut oportet, submisseque iudicantis, mire flectitur Deus ad clementiam, quia quemadmodum superbis resistit, ita humilibus dat gratiam,G — Sancta igitur sit apud omneš consuetudo precandi : mens, animus, vox precentur : unaque simul ratio vivendi consentiat, ut vidélicet per legum divinarum custodiam perennis ad Deum ascensus vita nostra videamur. Quemadmodum virtutes ceterae, ita haec etiam, de qua loquimur, gignitur et sustentatur fide divina. Deus enim auctor est, quae sint homini vera atque unice per se expetenda bona : itemque infinitam Dei bonitatem, et lesu redemptoris merita eodem auctore cognovimus. Sed vicissim pia precandi consuetudine nihil est ad alendam augendamque fidem aptius. Cuius quidem virtutis in plerisque debilitatae, in multis extinctae, apparet quanta sit hoc tempore necessitas. Illa enim est maximé, unde non modo vitae privatorum petenda correctio est, sed etiam earum rerum iudicium expectandum, quarum conflictio quietas et securas esse civitates non sinit. Si aestuat multitudo immodicae libertatis siti, si erumpunt undique proletariorum minaces fremitus, si inhumana beatiorum cupiditas numquam se satis consecutam putat, et si quae sunt alia generis eiusdem incommoda, his profecto, quod alias uberius exposuimus, nihil subvenire melius aut certius, quam fides Christiana, potest. iMitlh. xxvr, 41. — »Luc. VI, 12. — »Luc. XXII, 43. —‘Luc. Xf, 9. — »Matth. VII. 11. — «P*tr. v. 5.