Püspöki körlevelek 1889 (Szombathely, 1890)

5 philosophia veterum praecipiebat, domitas habere cupiditates nemo non debet: idque ii maiore etiam studio, quibus rerum mortalium quotidianus usus irritamenta maiora suppeditat : nisi qui stulte putety minus esse vigiiandum ubi praesentius imminet discrimen, aut qui gravius aegrotant, eos minus egere medicina. — Is verő qui in eiusmodi conflictu suscipitur, labor magnis compensatur, praeter caelestia atque immortalia, bonis : in přimis quod isto modo, sedata perturbatione partium, plurimum restituitur naturae de dignitate pristina. Hac enim lege est atque hoc ordine generatus homo, ut animus imperaret corpori, appetitus mente consilioque regerentur : eoque fit ut non dedere se pessimis dominis cupiditatibus, praestantissima sit maximeque optanda libertás. — Praeterea in ipsa humani generis societate non apparet quid expectari ab homine sine hac animi affectione possit. Utrumne futurus est ad bene merendum propensus, qui facienda, fugienda, metiri amore sui consue­­verit ? Non magnanimus quisquam esse potest, non beneficus, non misericors, non abstinens, qui non se ipse vincere didicerit, atque humana omnia prae virtute contemnere. — Nec silebimus, id omnino videri divino provisum consilio, ut nulla afiferri salus hominibus, nisi cum contentione et dolore queat. Revera si Deus libe­­rationem culpae et errati veniam hominum generi dedit, hac lege dedit, ut Unige­­nitus suus poenas sibi debitas iustasque persolveret. Iustitiaeque divinae cum Iesus Christus satisfacere alia atque alia ratione potuisset, maluit tarnen per summos cru­­ciatus profusa vita satisfacere. Atque ita alumnis ac sectatoribus suis hanc legem imposuit suo cruore sancitam, ut eorum esset vita cum morum ac temporum vitiis perpetua certatio. Quid Apostolos ad imbuendum veritate mundum fecit invictos, quid martyres innumerabiles in fidei christianae cruento testimonio roboravit, nisi affectio animi illi legi obtemperans sine timore ? Nec alia via ire perrexerunt, quot­­quot curae fűit vivere more christiano, sibique virtute consulere : neque igitur alia nobis eundum, si consultum saluti volumus vei nostrae singulorum, vel communi. Itaque, dominante procacitate libidinum, tueri se quemque viriliter necesse est a blandimentis luxuriae cumque passim sit in fruendis opibus et copiis tarn insolens ostentatio, muniendus animus est contra divitiarum sumptuosas illecebras, ne his inhians animus, quae appellantur bona, quae nec satiare eum possunt, ac brevi sunt dUapsura, thesaurům amittat non deficientem in caelis. Denique illud etiam dolen­­dum, quod opiniones atque exempla perniciosa tanto opere ad molliendos animos valuerunt, ut plurimos iam prope pudeat nominis vitaeque christianae : quod quidem aut perditae nequitiae est aut segnitiae inertissimae. Utrumque detestabile, utrumque tale, ut nullum homini malum maius. Quaenam enim reliqua salus esset, aut qua spe niterentur homines, si gloriari in nomine lesu Christi desierint, si vitám ex praeceptis evangelicis constanter aperteque agere recusarint ? Vulgo queruntur viris fortibus sterile saeculum. ilevocentur Christiani mores : simul érit gravitas et Con­stantia ingeniis restituta. Sed tantorum magnitudini varietatique officiorum virtus hominum par esse sola non potest. Quo modo corpori, ut alatur, panem quotidianum," sic animae, ut ad virtutem confirmetur, nervos atque robur impetrare divinitus necesse est. Quare communis illa conditio lexque vitae, quam in perpetua quadam diximus dimicatione consistere, obsecrandi Deum habet adiunctam necessitatem. Etenim, quod est vere ab Augustino venusteque dictum, transcendit pia precatio intervalla mundi, divinam-

Next

/
Thumbnails
Contents