Püspöki körlevelek 1888 (Szombathely, 1889)

2 iustorum obita de militia huius vitae migrarunt cum signo fidei, ac mysticae vitis inserti propagini; ita tamen ut prohibeantur ingressu in aeternam requiem usque dum divinae iustitiae ultrici pro contractis debitis ad minimum reddant quadrantem. — Movemur autem tum piis catholicorum votis, quibus consilium hoc Nostrum per­gratum esse scimus, tum lacrimabili poenarum, quibus defunctorum animae cruciantur, atrocitate: sed praeterea et maxime movemur consuetudine Ecclesiae, quae, vel inter iucundiores per annum solemnitates, sanctam et salubrem agit defunctorum memoriam, ut a peccatis solvantur. Itaque cum ex catholica doctrina exploratum sit animas in Purgatorio detentas Fidelium suffragiis, potissimum vero acceptabili Altaris sacrificio, iiivari, nullum censemus neque utilius neque optatius a Nobis proficisci ad eas posse pignus, quam si multiplicemus in locis omnibus pro satisfactione ipsarum oblationem mundam sa­crosancti Sacrificii Mediatoris nostri divini. Quare statuimus, cum necessariis omnibus dispensationibus et derogationi­bus, ultimam Dominicam proxime venturi mensis Septembris tamquam amplissimae ex­piationis diem, quo celebretur a Nobis, itemque a singulis fratribus Nostris Patri­archis, Archiepiscopis, Episcopis aliisque Praelatis Dioecesim habentibus, in suis cuiusque Ecclesiis Patriarchalibus, Metropolitanis et Cathedralibus, specialis missa defunctorum, maiori qua fieri potest solemnitate, eoque ritu qui in missali adsignatur in Commemoratione omnium fidelium defunctorum Id ipsum fieri probamus in Parochi­­alibus et Collegiatis Ecclesiis tam saecularium quam regularium, et ab omnibus sa­cerdotibus, dummodo ne omittatur missa officio diei respondens, ubicumque est obligatio. — Alios autem Christifideles vehementer hortamur ut, facta sacramentali confessione, ad purgantium animarum suffragium angelico pane se devote reficiant. His vero plenariam Indulgentiam pro defunctis; singulis, ut dictum est supra, cele­brantibus, Altaris privilegium, auctoritate Apostolica impertimur. Sic nimirum piae animae in quibus noxarum reliquiae terribili cruciatuum magnitudine eluuntur, peropportunum ac singulare solatium percipient ex Hostia salutari, quam Ecclesia universa. Capiti suo visibili coniuncta, eodemque caritatis affectu inflammata, Deo est oblatura ut eis locum refrigerii, lucis et pacis indulgeat sempiternae. Interea Vobis, Venerabiles Fratres, universoque Clero et populo curae ve­strae concredito, Apostolicam benedictionem, caelestium munerum auspicem, per­amanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum indiesolemni Paschatis an. MDCCCLXXXVIII. Pontificatus Nostri undecimo. LEO PP. XIII. Szentséges Atyánk a székesegyházakban elrendeli, a plébániai és társas-tem­plomokban pedig feltételesen megengedi, ha t. i. a napi offiiciumnak megfeleld szt. mise ezáltal nem akadályoztatik, hogy szeptember hó utolsó vasárnapján a lehető ünnepélyesség kifejtése mellett „Requiem“ tartassák ; továbbá „Requiem“-et mondó minden áldozárnak ekkor oltárkiváltságot — és a kiszabott feltételeket teljesítő híveknek a megholtak részére nyerhető teljes búcsút engedélyez.

Next

/
Thumbnails
Contents