Püspöki körlevelek 1888 (Szombathely, 1889)
VIII. VENERABILIBVS ERATRIBVS PATRIARCHIS PRIMATIBVS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS VNIVERSIS CATHOLICI ORBIS GRATIAM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTIBYS. LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOsTOLICAM BENEDICTIONEM. Quod anniversarius Sacerdotii Nostri dies quinquagesimus nuper Ecclesiae peroptato illuxerit, acceptum, ut oportet, referimus summae Dei benignitati, cuiu; nutu arbitrioque providentissimo omnis vita hominum regitur. Ac pari modo tantarr ubique animorum consensionem in obsequiis, in effusa liberalitate. in publicis laeti tiae significationibus nemo poterat nisi Ille excitare, cuius omnino imperium est ir hominum mentes et voluntates et corda, quique eventus rerum ad Christianae reli gionis gloriam dirigit et moderatur. — Praeclarum quidem et memorabile factum ex quo ipsi Ecclesiae hostes, vel inviti et nolentes, suis ipsi oculis perspiciunt quemadmodum divina eius vita ac divinitus ingenita virtus vigeat semper, atque adec persuadere sibi cogantur, insano prorsus conatu gentes impias fremere et inania meditari adversus Dominum et adversus Christum eius. lamvero, ut quam latissime huius beneficii divini et memoria manaret ei utilitas, caelestium gratiarum thesauros universo Nobis concredito gregi reclusimus nec sane praetermisimus divinae pietatis munera iis ipsis implorare, qui extra uni cam salutis Arcam adhuc versantur : quod hoc consilio fecimus, ut omnes gentes e, populi, in fide caritatis vinculo sociati, unico ovili sub uno pastore citius aggregentur: ita sane Dominum Nostrum lesum Christum cum gemitibus exoravimus in solemni Sacre Canonizationis mox celebratae. Nos enim et ad triumphantem Ecclesiam sublatis oculis, heroibus Christianis, de quibus iam absoluta feliciter erat praestantissimarum virtutum ac miracu lorum ad iuris tramites cognitio, aliis sanctorum summos honores, aliis beatorurr cultum solemniter decrevimus et tribuimus, ut ea quae in caelis est Hierusalem, cum hac ipsa quae in terris peregrinatur a Domino, communione laetitiae iungeretur. Verum quo huic ipsi rei veluti cumulus, Deo adiuvante, imponatur, Apo stclicae Nostrae caritatis officia, de plenitudine infiniti spiritualis thesauri, ad eo quoque dilectos Ecclesiae filios, largius quo fieri possit, proferre cupimus, qui morti Encycliea Epistola Leonis PP. XIII de celebranda Missa pro Defunctis ultima Dominica Septembris.