Püspöki körlevelek 1883 (Szombathely, 1884)

— 35 quinque saltem Rosarii decades, adiectis Litaniis Lauretanis religiose recitentur; optamus autem ut ad has preces conveniente populo eodem tempore vel sacrum ad altare fiat, vel Sacramento augusto ad adorandum proposito, sacrosancta deinceps hostia pius supplicantium coetus rite lustretur. — Magnopere probamus, sodalitates a Rosario Virginis solemni pompa vicatim per urbes, accepta a maioribus consuetudine, publicae religionis caussa procedere. Quibus autem in locis id iniuria temporum forte non licet, quidquid publicae religioni ex hac parte detractum est, frequentiore redimatur ad sacras aedes accursu ; et diligentiore vir­tutum Christianarum exercitatione fervor pietatis eluceat. Eorum autem gratia, qui quae supra iussimus facturi sunt, libet caelestes Ecclesiae thesauros recludere, in quibus ipsi incitamenta simul et praemia pietatis inveniant. Omnibus igitur qui intra designatum temporis spatium, Rosarii cum Litaniis publicae recitationi inter­fuerint, et ad mentem Nostram oraverint, septern annorum itemque septem quadragenarum apud Deum indulgentiam singulis vicibus obtinendam concedimus. Quo beneficio frui pariter posse volümus quos supplicationibus publicis supra dictis legitima caussa prohibeat, hac ta­men lege ut eidem sacrae exercitationi privatim operam dederint, itemque Deo ad mentem Nostram supplicaverint. — Eos vero qui supra dicto tempore decies saltem, vel publice in sacris templis, vel iustas ob caussas privatis in domibus eadem peregerint, et, expiatis rite animis, sacra de altari libaverint, piaculo omni et statis admissorum poenis ad pontificalis indulgentiae modum exolvimus. — Plenissimam hanc admissorum suorum veniam omnibus etiam elargi­mur, qui vel in ipsis beatae Mariae Virginis a Rosario solemnibus, quolibet ex octo con­sequentibus diebus, ablutis pariter salutari confessione animis, ad Christi mensam accese­­serint, et in aliqua aede sacra pro Ecclesiae necessitatibus ad mentem Nostram Deo et Dei­parae rite supplicaverint. Agite vero, Venerabiles Fratres ; quantum Vobis curae est et Mariae honos et so­cietatis humanae salus, tantum studete populorum in Magnam Virginem alere pietatem, augere fiduciam. Divino quidem munere factum putamus, ut, vel turbulentissimis hisce Ecclesiae temporibus, in maxima christiani populi parte stet ac vigeat antiqua in augustam Virginem religio et pietas. Nunc vero exhortationibus his Nostris excitatae, vestrisque vocibus incen­sae christianae gentes vehementiore in dies animi ardore sese in Mariae tutelam fidemque recipiant ; et adamare magis ac magis insistant Marialis Rosarii consuetudinem, quam maio-. res nostri non modo uti praesens in malis auxilium, sed etiam nobilis instar tesserae christia­nae pietatis habere consueverunt. Obsecrationes concordes ac supplices libens excipiet humani generis Patrona caelestis, illudque facile impetrabit, ut boni virtutis laude crescant ; ut devii sese ad salutem colligant ac resipiscant; ut vindex scelerum Deus ad clementiam ac mise­ricordiam conversus rem Christianam remque publicam, amotis periculis, optatae tranquillitati restituat. Hac spe erecti, Deum ipsum, per Eam in qua totius boni posuit plenitudinem, sum­mis animi Nostri votis enixe obsecramus, ut maxima quaeque Vobis. Venerabiles PVatres, caelestium bonorum munera largiatur in quorum auspicium et pignus, Vobis ipsis et Clero vestro et populis cuiusque vestrum curae concreditis, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus, Datum Romae apud S. Petrum die I Septembris a mdccclxxxiii. Pontificatus Nostri Anno Sexto. Leo PP. XIII.

Next

/
Thumbnails
Contents