Püspöki körlevelek 1883 (Szombathely, 1884)
Summus Pontifex, praemissa Encyclica universos hortatur Christianos, ut vel publice, vel privatim in sua quisque domo et familia Rosarii officium peragere studeant. Vult porro, ut futurus mensis October integer B. Mariae Yirgini a Rosario sacer et dicatus sit; mandat, ut festum Ssmi Rosarii, quod in diem 7-am octobris incidit, ubique locorum quam solemnissime celebretur, atque ut a prima die proximi mensis Octobris usque 2-am diem Novembris in omnibus Cathedralibus Ecclesiis, atque pro arbitrio Ordinariorum in aliis etiam honori Deiparae dicatis Ecclesiis, quinque saltem Rosarii decades, adjectis Lytaniis Lauretanis pie recitentur, vel sub Missa, coram exposito sanctissimo Sacramento celebranda, vel in devotione promeridiana, itidem exposito Sacramento peragenda. Ubi sodalitates Rosarii florent, rem Deo gratam facient socii, si solemnem processionem praedicta die vel mense instituerint, vel si id fieri nequiret, devotionis causa frequentius Ecclesiam adierint. Iis omnibus qui praemissa praestiterint et ad mernem S. Pontificis oraverint, 7 annorum itemque 7 quadragenarum indulgentiam, singulis vicibus obtinendam concedit B. Pater. Qui vero supradicto tempore — a i-a oct. usque 2-am nov. — decies saltem, vel publice in ecclesiis, vel justas ob causas in privatis domibus, praescriptas superius Rosarii preces oraverint, et insuper s. confessionem et communionem peregerint, plenariae indulgentiae participes fient. Meum erit providere, ut in Ecclesia Cath. festum SS. Rosarii, prout S. Pontifex jubet celebretur. DD. Curatis injugo. ut praemissae Encyclicae tenorem fideli populo ex ambone notum faciant, itemque provocent, ut festo Rosarii, quod in omnibus ecclesiis parochialibus magna solemnitate celebretur, frequentissimus ad aedes sacras confluat, ut recitatio Rosarii saltem quinque decadum, adjectis Lauretanis Litaniis, coram exposito Sanctissimo, vel sub Missa, vel in devotione promeridiana, in omnibus parochialibus ecclesiis peragatur. — — 36 — Cornelius m. p. Eppus. Datum Sabariae, 21 sept. 1883.