Püspöki körlevelek 1883 (Szombathely, 1884)

34 Simili modo, superiore saeculo, semel ad Temesváriam in Pannonia, semel ad Corcyram insulam nobilis est de Turearum copiis victoria reportata : idque sacris Magnae Virgini diebus, precibusque pio Rosarii ritu ante persolutis. Quae res Clementem XI. Deces­sorem Nostrum adduxit, ut grati animi ergo, solemnem Deiparae a Rosario honorem quo­tannis habendum tota Ecclesia decreverit. Igitur cum sacra haec precandi formula tantopere Virgini grata esse dignoscatur, eaque ad Ecclesiae populique christiani defensionem et ad divina beneficia publice privatim­­que impetranda apprime conferat ; mirum non est, eximiis eam preconiis alios quoque Deces­sores Nostros efferre atque augere studuisse. Sic Vrbanus IV quotidie per Rosarium ckristiano populo bona provenire testatus est. Sixtus IV hunc orandi ritum ad honorem Dei et Virginis, et ad imminentia mundi pericula propulsanda opportunum; Leo X. adversus haeresiarchas et gli­scentes haereses intitutum, et Iulius III romanae Ecclesiae decorem dixerunt. Itemque de eo sanctus Pius V, hoc, inquit, orandi modo evulgato, coepisse Jideles iis meditationibus accensos, iis precibus inflammatos, in alios viros repente mutari, haeresum tenebras remitti, et lucem catholicae fidei aperiri. Demum Gregorius XIII, Rosarium a beato Dominico ad iram Dei placandam et Beatae Virginis intercessionem implorandam fuisse institutum. Hac Nos cogitatione exemplisque Decessorum Nostrorum permoti, opportunum omnino censemus solemnes hoc tempore supplicationes ob eam causam instituti, ut invocata per Rosarii preces Virgine augusta, parem necessitatibus opem a Iesu Christo eius Filio impetremus. — Perspicitis, Venerabiles Fratres, Ecclesiae labores dimicationesque diuturnas et graves, Christianam pietatem, publicam morum honestatem, fidemque ipsam, quae summum est bonum virtutumque ceterarum principium, maioribus quotidie periculis videmus oppositam. Item difficilem conditionem variosque angores Nostros non modo cognoscitis, sed facit caritas vestra ut quadam Nobiscum societate et communione sentiatis. Miserrimum autem est, ac longe luctuosissimum, tot animas Iesu Christi sanguine redemptas, quodam aberrantis saeculi veluti correptas turbine, praecipites in peius agi atque in interitum ruere sempiternum. Igitur divini necessitas auxilii haud sane est hodie minor, quam cum magnus Dominicus ad publica sananda vulnera Marialis Rosarii usum invexit. Ille vero caelesti pervidit lumine, aetatis suae malis remedium nullum praesentius futurum, quam si homines ad Christum, qui via veritas et vita est, salutis per Eum nobis partae crebra commentatione rediissent ; et Virginem illam, cui datum est cunctas haereres interimere, deprecatricem apud Deum adhibuissent. Idcirco sacri Rosarii formulam ita composuit, ut et salutis nostrae mysteria ordine recolerentur, et huic meditandi officio mysticum innecteretur sertum ex angelica salutatione contextum, in­­teriecta oratione ad Deum et Patrem Domini Nostri Jesu Christi. Nos igitur haud absimili malo idem querentes remedium, non dubitamus, quin eadem haec a beatissimo viro tanto cum orbis catholici emolumento inducta precatio, momenti plurimum habitura sit ad levandas nostrorum quoque temporum calamitates. Quamobrem non modo universos Christianos enixe hortamur, ut vel publice vel privatim in sua quisque domo et familia pium hoc Rosarii officium peragere studeant et non inter­missa consuetudine usurpent, sed etiam INTEGRVM ANNI LABENTIS OCTOBREM MENSEM caelesti Reginae a Rosario sacrum dicatumque esse volumus. — Decernimus itaque et man­damus, ut in orbe catholico universo hoc item anno solemnia Deiparae a Rosario peculiari religione et cultus splendore celebrentur ; utque a prima die proximi octobris ad secundam subsequentis novembris, in omnibus ubique curialibus templis, et si Ordinarii locorum utile atque opportunum iudicaverint, in aliis etiam templis sacrariisve honori Deiparae dedicatis,

Next

/
Thumbnails
Contents