Püspöki körlevelek 1881 (Szombathely, 1882)
legum civilium vis et severitas invadit. — Quarum rerum funesto spectaculo multo vehementius commovemur, quod succurrendi facultas, quam maxime optaremus, Nobis non suppetit. In potestate enim sumus verius inimicorum quam Nostra; atque illa ipsa, quae Nobis conceditur, usura libertatis, cum eripi aut imminui alieno possit arbitrio, certum non habet stabilitatis constantiaeque firmamentum. Interea quotidiano rerum usu manifestum est, malorum contagionem magis magisque serpere per reliquum Christianae reipublicae corpus, et ad plures propagari. Etenim aversae ab Ecclesia gentes in miserias incidunt quotidie maiores ; atque ubi semel extincta aut debilitata fides catholica sit, finitimum est iter ad opinionum insaniam rerumque novarum cupiditatem. Eius autem, qui Dei vices in terris gerit, maxima et nobilissima potestate contempta, perspicuum est, nullos hominnm auctoritati frenos superesse tam validos, qui possint indomitos perduellium spiritus compescere, aut ardorem dementis libertatis in multitudine coercere. — Atque his de caussis civilis hominum societas, etsi magnas iam calamitates suscepit, maiorum tamen periculorum suspicione terretur. Quo igitur Ecclesia queat inimicorum conatus refutare , suumque munus , utilitatis omnium caussa, perficere, multum laboret necesse est, multumque contendat. In hoc autem certamine vehementi et varie, in quo et divina agitur gloria, et de salute animorum sempiterna dimicatur, frustra esset omnis hominum virtus et industria, nisi caelestia adiumenta suppeditarentur opportuna temporibus. — Quare in trepidis afflictisque christiani nominis rebus, hoc semper laborum ac sollicitudinum perfugium esse consuevit, summis precibus a Deo postulare, ut opitularetur laboranti Ecclesiae suae, impertiretque depugnandi virtutem, triumphandi potestatem. — Hunc igitur Nos praeclarum morem disciplinamque maiorum imitati, cum probe intelligamus, tanto Deum magis esse exorabilem, quanto in hominibus maior est vis poenitendi, gratiaeque cum eo reconciliandae voluntas, idcirco, caelestis praesidii impetrandi atque animorum iuvandorum caussa, sacrum Iubilaeum extra ordinem catholico orbi per has Litteras Nostras indicimus. Itaque de omnipotentis Dei misericordia, ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi, ex illa ligandi atque solvendi potestate, quam Nobis Dominus licet indignis contulit, universis et singulis utriusque sexus Christi fidelibus plenissimam peccatorum omnium indulgentiam, ad instar generalis Iubilaei, concedimus, si modo effecerint, qui in Europa agunt, a proximo die 19 huius mensis Martii, sacro ob memoriam Sancti Iosephi beatae Mariae Virginis Sponsi, ad diem primum Novembris, solemnem ob memoriam caelitum universorum inclusive; qui vero extra Europam, ab eodem proximo die 19 huius mensis Martii usque ad postremum diem labentis anni MDCCCLXXXI inclusive, quae infra praecepta sunt: scilicet quotquot sunt Romae cives vel hospites Basilicam Lateranensem, item Vaticanam et Liberianam bis adeant, ibique per aliquod temporis spatium pro catholicae Ecclesiae et huius Apostolicae Sedis prosperitate et exaltatione, pro extirpatione haeresum omniumque errantium conversione, pro Christianorum Principum concordia ac totius fidelis populi pace et unitate, secundum mentem Nostram pias ad Deum preces effundant ; iidem uno die esurialibus tantum cibis utentes ieiunent , praeter dies in quadragesimali induito non comprehensos , aut alias simili stricti iuris ieiunio ex praecepto Ecclesiae consecratos: praeterea peccata sua rite confessi sanctissimum Eucharistiae sacramentum suscipiant, atque eleemosynae nomine in pium aliquod opus quidquam conferant. Qua in re ea Instituta nominatim commemoramus, quorum tuitionem caritati Christianorum haud ita pridem per Litteras commendavimus, nimirum Propagatio