Püspöki körlevelek 1881 (Szombathely, 1882)

nem Fidei, Sacravi Iesu Christi Infantiam et Scholas Orientis) quas quidem in remotis etiam et silvestribus plagis instituere et provehere, ut pares necessitatibus sint, optatissimum Nobis .destinatumque in animo est. — Ceteri vero omnes extra Urbem ubicumque degentes tria templa ab Ordinariis locorum vel eorum Vicariis seu Officialibus , aut de eorum mandato et, ipsis deficientibus, per eos qui ibi curam animarum exercent designanda, bis vel si duo tan­tum sint templa, ter, aut si unum, sexies, dicto temporis intervallo, adeant; item alia opera, quae supra commemorata sunt, peragant. — Quam indulgentiam etiam animabus, quae Deo in caritate coniunctae ex hac vita migraverint, per modum suffragii applicari posse volumus. — Praeterea locorum Ordinariis indulgemus, ut Capitulis et Congregationibus tam saecularium quam regularium, sodalitatibus, confraternitatibus, universitatibus, seu collegiis quibuscumque memoratas Ecclesias processionaliter visitantibus, easdem visitationes ad minorem numerum pro suo prudenti arbitrio reducere queant. Concedimus vero, ut navigantes et iter agentes, ubi ad sua domicilia, seu alio ad certam stationem sese receperint, visitata sexies Ecclesia maiore aut parochiali , ceterisque operibus, quae supra praescripta sunt, rite peractis, eamdem indulgentiam consequi possint. — Regularibus vero personis utriusque sexus , etiam in claustris perpetuo degentibus, nec non aliis quibuscumque tam laicis, quam ecclesiasticis, saecularibus vel regularibus, qui carcere, infirmitate corporis, aut alia qualibet iusta caussa impediantur, quominus memorata opera, vel eorum aliqua praestent, concedimus atque indulgemus, ut ea Confessarius in alia pietatis opera commutare possit, vel in aliud proximum tempus prorogare, facta etiam potestate dispensandi super Communione cum pueris nondum ad primam Communionem admissis. Insuper universis et singulis Christi fidelibus, tam laicis quam ecclesiasticis, saecula­ribus ac regularibus cuiusvis Ordinis et Instituti etiam specialiter nominandi, facultatem con­cedimus, ut sibi ad hunc effectum eligere possint quemcumque presbyterum Confessarium tam saecularem quam regularem ex actu approbatis; qua facultate uti possint etiam Moniales, Novitiae, aliaeque mulieres intra claustra degentes, dummodo Confessarius approbatus sit pro Monialibus. — Confessariis autem, hac occasione et durante huius Iubilaei tempore tantum, omnes illas ipsissimas facultates largimur, quae a Nobis tributae fuere in alio lubilaeo con­cesso per Nostras Litteras Apostolicas datas die XV mensis Februarii anno MDCCCLXXIX, quae incipiunt Pontifices Maximi“, iis tamen omnibus semper exceptis, quae in iisdem litteris a Nobis excepta fuere. Quo autem fructus salutares, qui Nobis propositi sunt, ex hoc sacro lubilaeo tutius atque uberius percipiantur, hoc magnopere studeant universi, ut magnam Dei Matrem prae­cipuo per id tempus obsequio cultuque demereantur. — Ipsum autem sacrum Iubilaeum in tutelam fidemque tradimus ac commendamus sancto IOSEPHO , castissimo beatae Virginis MARIAE Sponso, quem gloriosae recordationis -Pius IX P. M. totius Ecclesiae Patronum declaravit, et cuius opem suppliciter quotidie implorari ab omnibus Christi fidelibus optamus. — Praeterea cunctos hortamur, ut peregrinationes suscipere pietatis caussa velint ad sancto­rum caelitum aedes, quae peculiari religione in variis regionibus sanctae ac venerabiles haberi consueverint: quas inter in Italia praestat sacrosancta Virginis Mariae Lauretanae domus, quam altissimorum mysteriorum memoria commendat. Quapropter in virtute sanctae obedientiae praecipimus atque mandamus omnibus et singulis Ordinariis locorum, eorumque Vicariis et Officialibus, vel ipsis deficientibus, illis qui curam animarum exercent, ut cum praesentium Litterarum transumpta aut exempla etiam

Next

/
Thumbnails
Contents