Püspöki körlevelek 1881 (Szombathely, 1882)
3 — Ad Romanos, principium ethnicorum imperio subiectos, Pauli est excelsa et plena gravitatis sententia: ATon est potestas nisi a Deo; ex quo tamquam ex causa illud concludit: Princeps Dei minister est.1 Ecclesiae Patres hanc ipsam, ad quam fuerant instituti , doctrinam profiteri ac propagare diligenter studuerunt. Non tribuamus, s. Augustinus ait, dandi regni et imperii potestatem, nisi vero Deo.'1 In eamdem sententiam s. Ioannes Chrystomus. Quod principatus sint, inquit, et quod alii imperent, alii subiecli sint, neque omnia casu et temere ferantur .... divinae esse sapientiae dicor’ Id ipsum s. Gregorius Magnus testatus est inquiens : Potestatem Imperatoribus ac regibus caelitus datam fatemur.4 Immo sancti Doctores eadem praecepta etiam naturali rationis lumine illustranda susceperunt, ut vel iis, qui rationem solam ducem sequuntur, omnio videri recta et vera debeant. — Et sane homines in civili societate vivere natura iubet seu verius auctor naturae Deus : quod perspicue demonstrant et maxima societatis conciliatrix loquendi facultas et innatae appetitiones animi perplures, et res necessariae multae ac magni momenti, quas solitarii assequi homines non possunt, iuncti et consociati cum alteris assequuntur. Nunc vero, neque intelligi societas potest, in qua non aliquis temperet singulorum voluntates ut velut unum tiat ex pluribus, easque ad commune bonum recte atque ordine impellat : voluit igitur Deus ut in civili societate essent , qui multitudini imperarent. — Atque illud etiam magnopere valet, quod ii, quorum auctoritate respublica administratur, debent cives ita posse cogere ad parendum, ut his plane peccatum sit non parere. Nemo autem hominum habet in se aut ex se, unde possit huiusmodi imperii vinculis liberam ceterorum voluntatem constringere. Unice rerum omnium procreatori et legislatori Deo ea potestas est : quam qui exercent, tamquam a Deo secum communicatam exerceant necesse est. Unus est legislator et iudex, qui potest perdere et liberare/’ Quod perspicitur idem in omni genere potestatis. Eam , quae in sacerdotibus est, proficisci a Deo tam est cognitum , ut ii apud omnes populos ministri et habeantur et appellentur Dei. Similiter potestas patrumfamilias expressam retinet quamdam effigiem ac formam auctoritatis, quae est in Deo, a quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur.° Isto autem modo diversa genera potestatis miras inter se habent similitudines, cum quidquid uspiam est imperii et auctoritatis, eius ab uno eodemque mundi opifice et domino, qui Deus est, origo ducatur. Oui civilem societatem a libero hominum consensu natam volunt, ipsius imperii ortum ex eodem fonte petentes, de iure suo inquiunt aliquid unumquemque cessisse, et voluntate singulos in eius se contulisse potestatem , ad quem summa illorum iurium pervenisset. Sed magnus est error non videre, id quod manifestum est, homines, cum non sint solivagum genus, citra liberam ipsorum voluntatem ad naturalem communitatem esse natos : ac praeterea pactum, quod praedicant, est aperte commentitium et fictum, neque ad impertiendum valet politicae potestati tantum virium, dignitatis, firmitudinis , quantum tutela reipublicae et communes civium utilitates requirunt. Ea autem decora et praesidia universa tunc solum est habiturus principatus, si a Deo augusto sanctissimoque fonte manare intelligatur. 1 2 3 4 5 6 1 Ad Rom. XIII, 1, 4. 2 De Civ. Dei, lib. v, cap. 21. s 3 In epist. ad Rom. homil. XXIII, n. i. 4 Epist. lib. II, epist. 61. 5 lacob. LV, 12. 6 Ad Ephes. III, 15.