Püspöki körlevelek 1881 (Szombathely, 1882)
4 Qua sententia non modo verior, sed ne utilior quidem reperiri ulla potest. Etenim potestas rectorum civitatis, si quaedam est divinae potestatis communicatio, ob hanc ipsam causam continuo adipiscitur dignitatem humana maiorem : non illam quidem impiam et perabsurdam, imperatoribus ethnicis divinos honores affectantibus aliquando expetitam, sed veram et solidam, eamque dono quodam acceptam benelicioque divino. Ex quo subesse cives et dicto audientes esse principibus, uti Deo, oportebit non tam poenarum formidine, quam verecundia maiestatis, neque assentationis caussa, sed conscientia officii. Qua re stabit in suo gradu longe firmius collocatum imperium. Etenim istius vim officii sentientes cives, fugiant necesse est improbitatem et contumaciam, quia sibi persuasum esse debet, qui politicae potestati resistunt, hos divinae voluntati resistere ; qui honorem recusant principibus, ipsi Deo recusare. Ad hanc disciplinam Paulus Apostolus Romanos nominatim erudiit ; ad quos de adhibenda summis principibus reverent a scripsit tanta cum auctoritate et pondere , ut nihil gravius praecipi posse videatur. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo : quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autóm resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt .... Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.1 Et consentiens est Principis Apostolorum Petri in eodem genere praeclara sententia : Subiecti estote omni humanae creaturae propter Deum, sive repi quasi praecellenti, sive ducibus tamquam a Deo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum, quia sic est voluntas Dei.2 Una illa hominibus caussa est non parendi, si quid ab iis postuletur quod cum naturali aut divino iure aperte repugnet : omnia enim, in quibus naturae lex vel Dei voluntas violatur, aeque nefas est imperare et facere. Si cui igitur usuveniat, ut alterutrum malle cogatur, scilicet aut Dei aut principum iussa negligere, Iesu Christo parendum est reddere iubenti quae suut Caesaris Caesari, quae sunt Dei Deof atque ad exemplum Apostolorum animose respondendum : Obedire oportet Deo magis quam hominibus! Neque tamen est, cur abiecisse obedientiam, qui ita se gerant , arguantur ; etenim si principium voluntas cum Dei pugnat voluntate et legibus , ipsi potestatis suae modum excedunt, iustitiamque pervertunt : neque eorum tunc valere potest auctoritas, quae, ubi iustitia non est, nulla est. Ut autem iustitia retineatur in imperio, illud magnopere interest, eos qui civitates administrant anteiligere , non privati cuiusquam commodo politicam potestatem esse natam ; procurationemque reipublicae ad utilitatem eorum qui commissi sunt , non ad eorum quibus commissa est, geri oportere. Principes a Deo optimo maximo , unde sibi auctoritas data , exempla sumant: eiusque imaginem sibi in administranda republica proponentes, populo praesint cum aequitate et fide et ad eam, quae necessaria est, severitatem paternam caritatem adhibeant. Huius rei caussa sacrarum Litterarum oraculis monentur, sibimetipsis Regi regum et Domino dominantium aliquando rationem esse reddendam ; si officium deseruerint , fieri non posse ut Dei severitatem ulla ratione effugiant. Altissimus interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur. Quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte indicastis , ... . horrende et cito apparebit vobis , quoniam indicium durissimum his qui praesunt fiet .... Non enim subtrahet personam 1 2 3 4 1 Ad Rom. XIII, i, 2, 5. 2 I Petr. II, 13—15. 3 Matth. XXII, 21. 4 Actor, v, 29.