Püspöki körlevelek 1881 (Szombathely, 1882)

Etsi homo arrogantia quadam et contumacia incitatus frenos imperii depellere saepe contendit, numquam tamen assequi potuit ut nemini pareret. Praeesse aliquos in omni conso­ciatione hominum et communitate cogit ipsa necessitas ; ne principio vel capite, a quo regatur, destituta societas dilabatur et finem consequi prohibeatur, cuius gratia nata et constituta est. — Verum si fieri non potuit, ut e mediis civitatibus politica potestas tolleretur, certe libuit omnes artes adhibere ad vim eius elevandam, maiestatemque minuendam : idque maxime saeculo XVI, cum infesta opinionum novitas complures infatuavit. Post illud tempus non solum mini­strari sibi libertatem largius, quam par esset, multitudo contendit : sed etiam originem con­stitutionemque civilis hominum societatis visum est pro arbitrio. Immo recentiores perplures , eorum vestigiis ingredientes qui sibi superiore saeculo philosophorum nomen inscripserunt , omnem inquiunt potestatem a populo esse ; quare qui eam in civitate gerunt, ab iis non uti suam geri, sed ut a populo sibi mandatam, et hac quidem lege, ut populi ipsius voluntate, a quo mandata est, rovocari possit. Ab his vero dissentiunt catholici homines, qui ius impe­randi a Deo repetunt, velut a naturali necessarioque principio. Interest autem attendere hoc loco , eos , qui reipublicae praefuturi sint, posse in quibusdam caussis voluntate iudicioque deligi multitudinis, non adversante neque repugnante doctrina catholica. Quo sane delectu designatur princeps, non conferuntur iura principatus : neque mandatur imperium, sed statuitur a quo sit gerendum. — Neque hic quaeritur de rerum publicarum modis : nihil enim est, cur non Ecclesiae probetur aut unius aut plurium princi­patus, si modo iustus sit, et in communem utilitatem intentus. Quamobrem salva iustitia, non prohibentur populi illud sibi genus comparare reipublicae , quod aut ipsorum ingenio , aut maiorum institutis moribusque magis apte conveniat. Ceterum ad politicum imperium quod attinet, illud a Deo proficisci recte docet Ecclesia ; id enim ipsa reperit sacris Litteris et monumentis christianae vetustatis aperte te­statum ; neque praeterea ulla potest doctrina cogitari, quae sit magis aut rationi conveniens, aut principum et populorum saluti consentanea. Revera humani potentatus in Deo esse fontem, libri Veteris Testamenti pluribus locis praeclare confirmant Per me reges regnant, .... per me principes imperant, et potentes decernunt iustitiam.1 Atque alibi: Praebete aures vos qui continetis nationes, .... quoniam data est a Deo potestas vobis, et virtus ab Altis s imo.‘l Quod libro Ecclesiastici idem continentur: In unamquamque gentem Deus praeposuit, rectorem.3 — Ista tamen, quae Deo auctore didicerant, paullatim homines ab ethnica superstitione dedocti sunt ; quae sicut veras rerum species et notiones complures, ita etiam principatus germanam formam pulcritudinemque corrupit. Postmodo, ubi Evangelium Christianum affulsit, veritati vanitas cessit, rursumque illud dilucere coepit, unde omnis aucto­ritas manat, nobilissimum divinumque principium. — Prae se ferenti atque ostentanti Praesidi romano absolvendi condemnandi potestatem, Christus Dominus, non haberes, respondit, potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuperP Quem locum s. Augustinus explanans , Di­scamus, inquit, quod dixit, quod et per Apostolum docuit, quia non est potestas nisi a Deo.° Doc­trinae enim praeceptisque Iesu Christi Apostolorum incorrupta vox resonavit tamquam imago. 1 2 3 4 5 1 1’rov. VIII, 15 — 16 2 Sap. VI, 3, 4. 3 Eccl. XVII, 14. 4 loan. XIX, 11. 5 Tract. CXVI in loan. n. 5.

Next

/
Thumbnails
Contents