Püspöki körlevelek 1860 (Szombathely, 1861)

Datum Sabariae die 29-a Maji 1860. Nro. 1256. E. IV. 1« Äacrae Piituuni Congregationis Decretum , quo norma precum pro Augustissimo Impera­tore et Rege Apostolico sub sacris solemnibus et aliis Occasionibus recitandarum ra­­tihabelur et confirmatur, atque Nomen Sacratissimae Suae C. R. Apostolicae Majesta­tis in Canone Missae quoque adjici decernitur, tine conscientiosae observantiae in se­quentibus publicatur: SACRORUM RITUUM CONGREGATIONIS DECRETUM IMPERII AUSTRIACI. t ulget jam in Ecclesiae fastis, atque in aevum magna circumdatum gloria fulgebit augustum FRANC1SCI I. Austriae Imperatoris nomen, quod domestica sanctorum Decessorum suorum Stepha­ni Ungarici et Henrici cognomento Pii imitatus exempla omnem curam cogitationemque suam, Im­perio vix inito, illuc potissimum intenderit, ut jura Catholicae Ecclesiae inter subditos sibi populos inviolabilia conclamaret, ac, discretis Dei Caesarisque rationibus, Omnipotenti Deo per quem Re­ges regnant et Legum Conditores justa decernunt, quae Dei forent prompto hilarique animo red­deret. insignis adeo in Deum ejusque Ecclesiam pietas, quam ingenti cum plausu totus, qua la­te patet, Catholicus Orbis excepit, ejusmodi profecto est ut Apostolica Sedes non modo de tanto Imperatore veluti de piissimo sibique charissimo filio glorietur, sed oblatas sibi occasiones eidem gratificandi, quantum in Domino possit, libentissime arripiat. Cum itaque Augustissimus idem Imperator vehementer cupiat publicas quae a vetustissima aetate in Universa Ditione Austriaca pro supremo Imperante consueverunt hactenus adhiberi tam in Missis solemnibus per annum, non exclusa Missa Praesanelificatoruin feria VI. in Parasceve, quam in Praeconio Paschali die sabbathi sancti atque in Litaniis sanctorum, ab Apostolica Sede ratas haberi, ut ejus auctoritate accedente omnimodam firmitatem accipiant, et ad certam fixamque me­thodum redigantur, supplicia ea de re vola sua per suum in Urbe Legatum Ssmo. Domino Nostro Pio P. P. IX. exhiberi curavit. Hac porro occasione cum per eundem Legatum suum enixe po­stulaverit ut nomen supremi Imperantis in Canone Missae amodo adjiciatur ad normam potius usus qui ab Austriaco Imperio constituto invaluit, quam anterioris privilegii a Summo Pontifice Clemen­­te XIII. Imperatrici Mariae Theresiae ejusque successoribus indulti Apostolicis Litteris sub annulo Piscatoris datis anno 1761. diebus V. et VI. Maii, Sanctitas Sua, matura deliberatione praemissa, volens singularis Suae ac vere paternae benevolentiae tanto Imperatori tradere pignus, porrectis ab Eo votis de benignitate Apostolica annuere dignitata est, praefalasque publicas preces sub mo­do et forma infradicendis ratas habuit et confirmavit, atque in omnibus et singulis Ecclesiis La tini Ritus intra fines Imperii Austriaci constitutis recitari mandavit, contrariis quibuscunque, ipsisque superioribus Clementis XIII. Apostolicis Litteris, quibus ad effectum dumtaxat praesentis Indulti ex­presse derogavit, minime obstantibus. Methodum autem in istiusmodi precibus usurpandam, atque indeclinabiliter ab omnibus et sin­gulis Latini Ritus Ecclesiis in universa Ditione Austriaca servandam hanc esse voluit. I. In Missae Canone nomen Imperatoris adjicietur hac adhibita formula — Et pro Imperatore No­stro N., — quae dicenda erit post mentionem factam Romani Pontificis et Episcopi Dioecesani. II. In singulis per annum Missis vel solemnibus, vel Parochialibus, diebus tamen quibus per Rubri­cas licebit, sequens addetur pro Imperatore Collecta. ORATIO. Quaesumus omnipotens Deus, ut famulus tuus N. Imperator Noster, qui tua mi­seratione suscepit regni gubernacula, virtutum etiam omnium percipiat incrementa, quibus decenter ornatus vitiorum monstra devitare, hostes superare, et ad Te qui via, veritas et vita es gratiosus valeat pervenire. Per Dominum etc. SECRETA. Munera, Domine, quaesumus oblata sanctilica ut et nobis Unigeniti tui corpus et sanguis liant; et Imperatori Nostro ad obtinendam animae corporisque salutem, et peragendum injunctum officium, Te largiente, usquequaque proficiant. Per Domi­num etc. POST COMMUNIO. Haec Domine Oblatio salutaris famulum tuum N. Imperatorem Nostrum ab omni­bus tueatur adversis, quatenus et Ecclesiasticae pacis obtineat tranquillitatem, et post hujus temporis decursum ad aeternam perveniat haeredilatem. Per Dominum etc. Quibus vero in Dioecesibus viguit hactenus consuetudo canendi insuper in Missa solemni si­ve post antiphonam Communionis , sive post ultimum Evangelium, versiculum — Domine sal­vum fac Imperatorem Nostrum N. et exaudi nos in die, qua invocaverimus te — fir­ma eadem consuetudo perstabit.

Next

/
Thumbnails
Contents