Püspöki körlevelek 1858 (Szombathely, 1859)
. Ex eo incidente, quod quidam Curati Extractibus quoad Baptismum, Copulationem aut Sepulturam personarum Status Militaris ex Officio expeditis et fine promotionis ad respectivum Curatum militarem Ordinariatui praesentatis stigma apponendum censuennt; DD. Vestris notificatur: Extractibus talibus, quia ex Officio expediuntur, stigma apponendum non esse. • In nexu cum Encyclicis ddto. 9-ae Septembris a. c. Nro. 1686, mediantibus quibus sub puncto II. publicabantur altissimae Patentales ddto. 8. Julii a. c. DD. Vestras intuitu eorum, quae §. 4. dicuntur, reflectendas habeo: ejusmodi expeditionibus, quibus antehac stigma 6, vel 15, vel 30 crucigerorum C. M. apponendum erat, nunc, ubi nova Valuta introducta est, 12, vel 30, vel 60 crucigerorum Valutae Austriacae stigma apponendum esse. Bartholomaeum Koss 18 annorum ex Idria in Carinthia et Antonium Goriup 16 annorum ex Raunitza in Circulo Goricensi ortos Praeparandiae Goricensis alumnos ob pravos mores ex omnibus Imperii scholis exclusos haberi in obsequium Exc. C. R. Consilii L. H. Sectionis Soproniensis Piescripti ddto. 24. Octobris a. c. Nro. 21758 hisce publicatur. FRAMCISCUS Episcopus m. p.