Püspöki körlevelek 1858 (Szombathely, 1859)
§. 8. Administratio bonorum fabricae omnes Ecclesiae proventus percipiet. Quod ut facilius praestetur, Parochus cum suis Adjunctis designabunt dies, quibus personae aes quocunque sub titulo in peculium Ecclesiae inferre obligatae ad consessum Administrationis accedant debitum suum redditurae. §. 9. Administrationis est consilia desuper inire : quid, quando, et quomodo pro necessitate Ecclesiae sit expendendum. Si expensae utiles, imo necessariae fuerint, neque ultra 15 florenos Yalutae Austriacae majores sint necessariae: Administratio — observatis, quae in sensu §. 21. fors erunt observanda — expensarum necessitatem, et fundum, ex quo expensae fiant, fundique in aere parato et capitalibus statum Ordinariatui exponet, nec quidquam in eodem negotio absque facultate ab Ordinariatu impetrata occipiet. Ordinariatus petitam facultatem ex cassa ecclesiarum patronatarum quidpiam expendendi nonnisi tunc concedet, ubi Administratio scriptam Patroni respectivi declarationem (§. 21.) praesentaverit. §. 10. Administratio observare tenetur omnes leges et statuta, quae intuitu administrandorum, debita securitate muniendorum et conservandorum Ecclesiae bonorum vigent §. 11. Quamvis Administratio causas ad bona Ecclesiastica attinentes de regula procurare teneatur, atque effectus neglecti hujus officii eidem imputandi sint, processum tamen circa jura controversa citra Nostrum consensum movere Administratio non poterit. §. 12. Tandem Administratio annue super gestis suis rationem reddet. Formulare rationum reddendarum medio encyclicarum ddt. 15. Septembris 1857 Nro. 1536 communicavimus. Rationes has praeter Patronum, aut eos, qui expensas vires peculii ecclesiastici superantes ferre tenentur, Districtualis Vice-Archidi'aconus revidebit; hic sublatis, quas fors observavit, difficultatibus, omnium Districtus sui Ecclesiarum rationes cum observationibus, si quae necessariae forent, nec non cum perceptionum erogationumque documentis Ordinariatui in dupio exhibebit. §. 13. Revisionem Rationum Nos procurabimus. Perceptarum et probatarum Rationum exemplar unum Excelsi C. R. Consilii L. 11. Sectioni Soproniensi exhibebimus. §. 14. Bonis mensae administrandis respectivus Beneficiatus incumbit, qui proventus percipit et suos facit. §. 15. Beneficiatus in administrandis hujus categoriae bonis semet legibus et statutis relate ad usufructuarios vigentibus accommodabit, semper memor se teneri illibate consorvare bona ad beneficium pertinentia, item objecta in beneficii inventario conscripta, sicut et ea, quae cum iis nexa sunt. §. 16. Administrationis Adjuncti et V. Archidiaconus possunt imo tenentur Beneficiatum in exequendis officiis relate ad bona mensae sibi incumbentibus negligentem sine mora officii monere; monitis vero nihil proficientibus negotium Ordinariatui referre. §. 17. De Parochiae vacantis spirituali/ administratione Nos providebimus; constitutus taliter Parochiae in Spiritualibus Provisor simul bona fabricae et mensae administratum perget. Quare Vice-Archidiaconus cum Administrationis Adjunctis curabit: ut omnia objecta in Inventario relate ad bona fabricae et mensae confecto consignata a massa defuncti vel e beneficio egressi Curati segregentur, respective resarciantur, et usque ad adventum legitimi Successoris illibate conserventur. §. 18. Parochiae vacantis proventus puri in Dioecesi Nostra de regula Administratori interimali cedunt, si idem alio beneficio destituitur. Si vero Administrator interimalis una actualis cujusdam loci Parochus foret, ac administrata per eundem parochia ante parochiarum regulationem ad parochiam ejus filialiter pertinebat, idem solum ad locales parochiae administratae proventus jus fovebit, non etiam ad angariam e fundo Religionis levandam; si autem administrata parochia ad parochiam ejus non pertinebat, praeter locales parochiae administratae proventus etiam dimidiam Congruae partem participabit. Intimat. 12. Sept. 1815. Nro. 24792. Hinc Administrationis est procurare: ut in priori casu tota, in posteriori casu dimidia congrua Religionis fundo immaneat. §. 19. Vice-Archidiaconus cum Administrationis Adjunctis proventus mensae respectivi anni inter defuncti massam respective e beneficio egressum, interimaiem Administratorem, et novum Beneficiatum dividet. Quo in negotio sequentia observari volumus: a) Initium anni in 1-mam Januarii defigatur; et proventus ab hac die usque ultimam Decembris computentur. b) Fidelium in aere parato, vel naturalibus praestationes, ex religionis, vel alio fundo titulo adjutae, vel auctae obvenientia subsidia, hortorum, pratorum, vinearum, sylvarum, ac agrorum pendentes, ita sicut jam collecti fructus in natura, aut pretio aestimati inter defuncti massam, interimaiem Administratorem, et stabilem Successorem, nisi hic simul interimalis fuisset Administrator, pro rata temporis ita subdividantur, ut proventus pro tempore a 1-ma Januarii usque mortis diem computando obvenientes massae defuncti, a die mortis usque Successoris canonicam investitionem interimali Administratori, abhinc vero obvenientes stabili Successori attribuantur; eo suapte intellecto : quod, cum agrorum, aliorumque fundorum cultivandorum proventus nonnisi post tressem, vindemiam, in genere post collectos fructus computari, et in natura dividi possint, ratione horum in natura dividendorum modo attactus terminus expectari debeat, nisi massae Curator in certam via conventionis stabiliendam, et per Successorem massae inferendam summán consentiret. c) Semen, nisi integrum, vel ejus pars ad fundum instructum referatur, quo in casu gratis in Successorem recidit, in proportione ratae obtingentis pecunia redimere, vel in natura restituere, pariter sumtus agris, pratis, vineis, sylvis colendis, et fructibus colligendis impensos —