Püspöki körlevelek 1856 (Szombathely, 1857)
7. Illicita sunt matrimonia, quae parentibus, respective tutoribus aut curatoribus justis ex causis assensum denegantibus contrahuntur. 8. Si parochus sponsos ad parochum talis loci, ubi nullus sponsorum domicilium habet, copulandos deleget, idem in libro copulatorum suae parochiae annotare tenetur. Parochus delegatus actum copulationis in librum copulatorum suae parochiae inferet, adnotabitque a quonam Parocho delegatus fuerit; insuper certiorem reddet Parochum delegantem — et quidem intra octo dies — de peracta copulatione, ut idem matrimonium pariter in librum copulatorum suae parochiae inferat. 9. Dispensatio ab omnibus tribus promulgationibus per Ordinariatum nonnisi raro, in urgentissimis quippe casibus, a secunda vero et tertia promulgatione nonnisi ex causis consideratu dignis et sufficienter probatis erga recursum, cui 30 xrorum stigma apponendum est, concedetur. Ast quoniam relate ad dispensationes in bannis concedendas Status quoque sibi jus vindicat, ideo partes dispensationem, quam relate ad secundam et tertiam proclamationem ab Ordinariatu obtinuerunt, Comitatus respectivi C. R. Praesidio exhibendo penes recursum 30 xr. stigmatis ab hac etiam jurisdictione dispensationem impetrare tenentur. Dum dispensatio gravissimis ex motivis ab omnibus tribus proclamationibus petitur, de ordine ad Exc. C. R. Consilii L. H. Sectionem , urgentissimis in casibus ad Comitatus C. R. Praesidium, in casu praesentissimi mortis periculi ad Judicium politicum Districtuale, aut ad hujus vices gerentem Senatum localem, vel judicium locale recurrendum est. In praesentissimo mortis periculo Ordinariatus nomine quivis Parochus, aut Parochiae Administrator ab omnibus tribus proclamationibus dispensabit vi facultatis, quam harumtenus eis tribuo. 10. Sponsi, qui ab omnibus tribus proclamationibus dispensantur, coram Parocho proprio et si heri potest, in praesentia unius Officialis Civilis jurejurando confirmare tenentur sibi nullum impedimentum matrimonii eorum obstans notum esse. 11. Si matrimonium invalide initum in foro externo convalidetur, Parochus actum convalidalionis in librum copulatorum inferre debet, si autem matrimonium in alia parochia invalide contractum fuit, actus convalidationis Parocho respectivo notus reddendus est, ut hic quoque in eo libri copulatorum loco, ubi matrimonium invalide contractum inscriptum fuit, convalidationis actum adjungat. 12.Si matrimonium per competens Judicium nullum fuisse declaretur, aut per vota solennia dissolvatur, talis casus in protocollo Copulatorum annotandus erit. Si matrimonium in loco, ubi nec sponsus nec sponsa domicilium habebant, via delegationis contractum fuit, casus, qualis praefertur, in protocollo copulatorum tam illius parochiae, ubi matrimonium contractum est, quam illius, cujus Parochus delegationem ad assistendum dedit, notari debet. 13. Imperii Austriaci civis, qui( extra Imperii limites matrimonium contrahit, iniis, quae ad essentiam matrimonii non attinent, legibus provinciae, in qua contrahit, se accommodare potest, in iis vero, quae essentiam matrimonii constituunt, leges Imperii Austriaci observare tenetur. — Idem, si extra imperium per annum plenum nondum commoretur, procurare obligatur; ut futurum ejus matrimonium ibi locorum, ubi intra monarchiam ultimo domicilium habuit, tribus vicibus proclametur. 14. Imperii Austriaci civis, qui extra monarchiam copulatus est, dum in monarchiam domiciliandi causa revertitur, matrimonium suum in copulatorum protocollum ejus parochiae, in qua# domicilium llgit, inferendum procurare tenetur. 15. Mulier, quae a viro per sententiam Judicis , aut mortem solvitur, si foetu gravida sit, ante partum — si dubitetur, an uterum gerat, ante sex menses a soluto vinculo computandos, ad matrimonium non admittitur. Dum ex peculiaribus adjunctis concluditur, aut testimonio rei peritorum evincitur mulierem foetu vix gravidam esse, mulier facultatem nuptias ineundi poterit impetrare ct quidem: in casu soluti per Judicis sententiam vinculi a Consilii Sectione, et in locis, ubi tale Dicasterium non est, a Comitatus Praesidio, in casu soluti per mortem vinculi semper a Consilii Sectione ct quidem urgentibus solum ex causis. Mulier, quaelegem istam transgrediendo nupsit, excidit jure dotis, et successionis incontraclu matrimonii pactae aul testamento legatae relate ad priorem suum virum, insuper talis mulier cum secundo suo viro poena adjunctis admensurata afficitur. Proli in ejusmodi matrimonio natae, quae etiam a priore viro descendere potuit, Curator, qui jura illius defendat, constituendus est. Jt>. Quia corijux, qui a comparte quoad thoruin et mensam separari vult, ante omnia Parochum suum adire tenetur: Parochus utramque partem ad se vocabit et cuncta, quae lex Dei et matrimonii dignitas suppeditat, motiva graviter simul et amanter adhibendo eo