Püspöki körlevelek 1856 (Szombathely, 1857)

tendet, ut vitae consortium intactum servetur. Si primo tentamine animi non reconcilientur, secundum et tertium — octiduo saltem quavis vice interposito — tentamen instituendum est. Tertium tamen experimentum omitti potest tunc, cum animorum exacerbatio omnem successus spem adimit, aut in patulo est actorem vitae consortium continuare non posse, quin aeternam aut temporalem salutem magno exponat periculo. 17. Ut Parochus occasione §-o praecedenti attacta in adhortationibus suis secure proce­dere possit, eum causas, ex quibus separatio admittitur, scire oportet. Sunt vero: «) Causa separationis a thoro et mensa perpetuae: Adulterium. Sed si altera pars adul­terium approbavit, permisit, vel sua culpa adduxit; item si eadem altera pars adulterii se ream fecit, tandem si parti reae culpam expresse, vel eidem matrimonialiter convivendo tacite con­donavit, jure separationem petendi excidit. b) Causae separationis a thoro et mensa ad tempus petendae: Defectio a fide Christiana; sollicitatio ad defectionem a fide catholica; sollicitatio ad vitia et crimina; injuriae reales gra­ves, quibus vita alterius partis et sanitas in periculum adducitur; insidiae vitae conpartis stru­ctae; acerbiores animi afflictiones per longius tempus continuatae; infirmitas contagiosa diu­turna; malitiosa desertio, usque dum desertionis reus animum ad officia conjugalia adim­plenda paratum sufficienter probaverit; tandem tales officiorum violationes, quae juribus bo­na temporalia attinentibus vel honori civili alterius conjugis grave adferunt detrimentum, vel manifestum parant periculum. Francisciiü Eppus. m. p.

Next

/
Thumbnails
Contents