Püspöki körlevelek 1856 (Szombathely, 1857)
Datum Sabariae die 1-a Decembris 1856. Nro. 1461. E. XV. Ut DD. Vestrae novas juris normas, in quantum ad animarum Pastores attinent, in officiosis suis functionibus prae oculis habere, easque observare possint, interim — donec plenum legis matrimonialis volumen ad Easdem transponetur — sequentes publicandas censui normas. 1. Sub paterna potestate constitutorum sponsalia solvenda sunt, quoties parentes juste contradicunt. 2. Matrimonio, quod una desponsatorum pars cum tertia quadam persona contrahit, sponsalia ita dissolvuntur, ut soluto etiam matrimonio per mortem conjugis, non amplius reviviscant. Parti tamen innocenti integrum est postulare compensandum damnum, quod ex resultu enatum esse probare potest. Sponsalia tunc quoque cessant, si omnibus perpensis circumstantiis merito supponitur matrimonium a respectivis sponsis contrahendum infaustum fore. Pars tamen, cujus culpa ejusmodi circumstantiae emergunt, alteri damnum exinde enatum pro viribus resarcire tenetur. 3. Cum consensus vi et metu extortus ad valorem matrimonii non sufficiat: ne hoc ex titulo matrimonia impugnari possint, statuitur: a) Ut Parochus ab iis, qui luturum matrimonium insinuant, quaerat: an sponsorum matrimonium contrahendi voluntas sit seria et libera, et non parentum vel aliorum coactione, vi et metu extorta, b) Si insinuandam responsum omnem vis et metus suspicionem non tollat, Parochus sponsos seorsim ad se evocabit, et tum hac, tum institutionis occasione percontabitur : an quivis sponsorum in matrimonium futurum serio, sincere et libere consentiat; affirmativum responsum in scriptum redigi, et a sponsis subscribi procuret, c) Si quis sponsorum, aut matrimonium insinuantium minimum vis aut metus subversantis indicium praebeat, Parochus copulationem differet, meritumque Judicii matrimonialis Praesidio referet, d) Si sponsi libere contracturi intelligantur, Parochus occasione copulationis sponsos verba, quibus consensum exprimunt, tam alta proferri curabit voce, ut ab adstantibus testibus clare intelligatur. 4. Adoptio semper — ergo etiam postquam dissoluta fuerit — dirimit matrimonium inter adoptantem, adoptatum et ab adoptato descendentes sub patria adoptati potestate adoptionis tempore constitutos, nec non inter adoptantem adoptatique uxorem et adoptatum adopta« tisque uxorem. Adoptio, quamdiu durat — ergo non etiam postquam dissoluta fuerit — dirimit matrimonium inter supramemoratos, et insuper inter adoptatum et adoptantis liberos legitimos et naturales sub patria potestate constitutos. Quodsi tamen adoptatus patriae potestati non subjiciatur, neque in adoptantis domum habitaturus concedat, adoptio est imperfecta et nullum matrimonii impedimentum gignit. 5. Dum sponsorum futurum matrimonium denuntiatur, eorum nomen baptismale, cognomen, locus nativitatis, aetas, conditio ac domicilium exponi debet. Si sponsus vel sponsa non tantum verum, sed etiam quasi domicilium habet, trina promulgatio tam a Parocho veri, quam a Parocho quasi domicilii instituenda est. Si quis sponsorum praeter verum domicilium plura habet quasi domicilia, tunc sufficit, si matrimonium a parocho veri domicilii, ac ab uno parochorum, in quorum parochia quoddam quasi domiciliorum est, rite denuntietur. Si sponsus vel sponsa in nulla parochiarum, ubi juxta praemissa proclamatio instituenda esset, per sex saltem septimanás habitet, promulgatio ab actualis habitationis parocho, et insuper a parocho ejus loci, ubi persona, de qua agitur, ultimo per sex saltem hebdomades habitavit, instituenda est. Sponsi, qui verum domicilium non habent, habent tamen quasi domicilium, si in hoc per annum nondum commorantur, promulgandi sunt in loco quasi domicilii et insuper vela parocho loci, in quo sponsis jus indigenatus (Heimathsrecht) competit, vel si tale jure nullibi gaudent, a parocho loci, in quo nati sunt. Sponsi, qui nec verum, nec quasi domicilium habent, promulgandi sunt a parocho actualis eorum commorationis, et insuper vel in parochia, ubi jus indigenatus habent, vel si hoc destituuntur, in parochia loci eorum natalis. fi. Iterandae sunt proclamationes, si intra sex post eas peractas menses matrimonium non contrahatur.