Détshy Mihály nyolcvanadik születésnapjára tanulmányok (Művészettörténet - műemlékvédelem 11. Országos Műemlékvédelmi Hivatal, 2002)
Mikó Árpád: Magnus Gruber: Tractus Danubii (1531). Egy forrás nyomában
At vero in ripa septentrionali ad tertium lapidem a Neoburgo conspicitur Ingolstadium. 1 " Illic Celebris est Bavarorum acadeinia, in qua inter theologos regnat Ioannes Eccius," 2 inter iureconsultos Fabius Italus," 1 rarum est et insolens. Ingolstadii bonos esse medicos. Kelheimum oppidum" 4 infra Ingolstadium tribus milliaribus, in cuius montibus | 37v | admodum acerba nascuntur vina. Confluunt illic Danubius et Altmola 11 (quem amnem alii Alemanum vocant). Porro Altmola fluvius oritur non procul a Rotenburgo ad Tuberam. 116 Insigniora loca, quae iuxta Altmolam, quae optimos fert cancros, condita reperiuntur, sunt: Herriden," 7 in quo oppido dives est canonicorum collegium, item Gnuczenhusa," 8 Aichstadium sive Eistatia,"" sedes episcopalis, Dietfurdum 1 et Kelheimum. Tribus item milliaribus: a Kelheimo in meridionali ripa haud praetereun-| 38r |da est Ratispona IL " imperii civitas, episcopali sede clara, a veteribus Augusta Tyberii dicta, in quadrati formám structa. Danubius illic Nabum 122 et Rhengam 12 ' amnes excipit ambos in ripa septentrionali. Nabum supra Hof, 121 quod est ultra pontem, ducum Bavariae oppidum, Rhengum vero infra, fluentem ex Bohemiae montibus, in cuius ripa si ascenderis, conspicies ad dextram Reichenbachum'7 ' coenobium opulentissimuin et Chamum, 126 item ad sinistram Phoros vulgo Furt, 1 ' 7 oppida sita in confinibus Bohemiae. Nec etiam hoc praetereundum in | 38v | confinibus Bohemiae montem esse Piniferum dictum, ex quo quattuor insignia et navigabilia oriuntur flumina, quae ad quattuor diversas mundi tendunt plagas. Aegra 128 fluit ad auroram, et in Bohemia cum Albi 1 "' miscetur. Moganus vero seu, ut alii apellant, Maenus"" occasum versus in Rhenum 131 se exonérât. Sala" 2 ad septentriones labens et ipsa ab Albi excipitur. Nabus versus austrum fluens in Palatinatu, hoc enim nomine hodie ea regio appellatur, quae est ultra Danubium Bavariae opposita, queque se extendit ad Bohemiae montes el confinia Franconiae I 39r I subiecta Friderico Ottoni Henrico Philippo comitibus palatinis ac ducibus Bavariae etc. Nabus, inqam, in Palatinatu alluit Ambergam'" oppidum haud exiguum, in quo sedes Friderici comitis palatini. 1,1 Illic leones foveri consueverunt. Nabus tandem, ut modo memoravi, circa Ratisponam exit, quae quod ratibus conveniat, ita dicta est. Pons est Ratisponae lapideus supra Danubium opus plane regium. Sunt et alii duo pontes lapidei in Germania, qui nequaquam ponti huic Ralisponensi cedunt, opera | 39v | magnifica et sumptuosa: alter Pragae" 7 in Bohemia supra Muldam,"" quern ego longissimum puto, alter Dresenae in Misnia" 7 supra Albim, in ea urbe sedes est Georgii ducis Saxoniae antagonislae Lutheri." 8 Sex milliaribus infra Ratisponam est Strubinga, vulgo Straubingen, 1 '" Bavariae oppidum amoenum, pulchrum, munituin, in quo très vias publicas admiratus sum. Primam, qua ludus lilterarius pertransitur. Secundam, qua domus curaloris animarum, quem parochum vocant, pervia est. Tertiam, quae est per coenobium Monachorum, qui | 40r | a praedicando nomen habent."" Hinc passim multi affluunt amnes partim ex Bohemiae montibus, partim ex Alpibus, inter quos hi duo insigniores habentur: Isara 1 " et Oenus." 2 Porro Isara et Loysa" 1 duo rapidissima flumina oriuntur in Alpibus supra oppidulum Mittenwalt." 4 Loysa influit in latum Cochelum," 1 hunc exiens paulo infra ad Augustam Vindelicorum," 6 cuius reliquiae et vestigia vix conspiciuntur, prope arcem Wolfherczhausen" 7 influit in Isaram, que alluit loca subscripta. Scheuer," 8 monasterium canonicorum regularium praedives. I 40v I Monacum vulgo Munichen,"" Wilhelmi ducis Bavariae 1 '" sedem, urbs haec inter Germaniae civitates principibus subiectis sibi principatum vendicat. In ea leones aluntur. Princeps pulcherrimum, amoenissimum spatiosissimumque habet hortum, qui facile omnium laudes superat. Freisingam 1,1 olim Fruxinum, sedem episcopalem in monte supra Freisingam, dives est monasterium alterum infra oppidum Mosburgum." 2 Landsthutam,"' haec amoenissima urbs divisa in veterem et novam, parochiali Sancti Martini templo adiuncta est pulcherrima | 41r | turris. Arx urbi in alto monte sita imminet, sedes Ludovici ducis Bavariae, 1,1 fratris germani Wilhelmi principis, cuius paulo supra memini. D ingelfingam, ]: " Landuvum, vulgo Landau. 156 Tandem Isara supra oppidum Osterhouen" 7 Danubium influit prope Plettingam oppidulum. 1 '' 8 Praeterea haud praetermitlendum duxi Ambronem íluvium vulgo dy Amber 1 " ex Alpibus decurrentem efficere lacum Ambronis, 1 "" vulgo den Ambersee appellitant, hic amnis iuxta Freisingam íluvium Glanam 1 ' 1 recipit | 41v | scaturienlem prope oppidum Fridobergovium, quod distat ab Augusta Rhetiae"' ad lapidem unum vulgo Fridperg, 1 " 1 tandem Ambero inter Mosburgum et Lansthutham ad arcem Isereck ab Isara absorbetur. Ad haec scire operae pretium duxi 1 " 1 septem esse in Bavaria lacus circa ortum Isarae, Loysae et Ambronis lluviorum, quorum lacuum nomina sunt: Ambronis,"" Cochelus,'" 1, Gradus, 1 " 7 Italorum, 168 Vermis,"'" Tegurinus 17 " et lacus Chimus. 171