Détshy Mihály nyolcvanadik születésnapjára tanulmányok (Művészettörténet - műemlékvédelem 11. Országos Műemlékvédelmi Hivatal, 2002)

Mikó Árpád: Magnus Gruber: Tractus Danubii (1531). Egy forrás nyomában

Cambini, 7 " qui mea scntentia diligentior fuit Paulo Jovio in história Turcica 77 describenda, quo quali­cunque accessione, munusculi huius exiguitas commendaretur, Felicis Petantii dc itineribus in Turcia libellum, 78 quern stanneis excussum notis antea a me grato accepisti animo, quod simul cum aliis com­pactus sit, reiicere non polui. Verum ne multis te detineam, te effusis omnium petitionum | 3v | habenis oro et obsecro, ut me in tuis habere velis, ac tibi persuasum esse volo, me unumque pro viribus meis honori et commodo tuo defuturum, vale unicum decus et ornamentum patriae tuae, et tui similis esse perge. Datae Ratisbonae XVIII. Julii Anno MDXLI. Magnus Gruberus [Pars secunda] Tractus Danubii 1 I 34r I De Danubii origine, cursu et locis in ripis eiusdem insignioribus, item fluviis eundem influen­tibus brevis enarratio Danubius, cui ubi per innumeras gentes Illyricum attingit Ister nomen, tum Latinorum tum Greco­rum scriptorum calculo facile maximus, oritur in Suevia in sylva, quae a veteribus Hercinia, a nostris nigra dicitur, 7 " scaturitque ex monte Abnova haud longe supra pagum ab eius loci incolis Do­neschingen 80 appellatum fluitque solus versus orientem, cum omnes alii Germaniae fluvii septentrio­nem versus cursum suum inclinent, fluitque, inquam, versus orientem per Sueviam, Bavariam, Aus­triam, Hungáriám usque ad Belgradum olim Hunga-| 34v |riae atque adeo totius ditionis Christianae munitissimum propugnaculum, circa quod Hungáriám a Bulgaria (quae quondam Misia inferior) dis­cernit, hodie a Rascianis et Turcis habitata. Caeterum infra Traiani pontem dirimit Turciam a Walachia magna, [ab] Hungaris Iransalpina dicta. Haec rursum a Transsylvania altissimis montibus perpetuis ni­vibus rigentibus discrela est. Tandem Danubius, cui his locis Istro nomen, decurrens per fines Wala­chiae magnae ac earn Bulgáriáé partem, quam Turcae inhabitant, fatigatus trccentorum fere Germani­corum milliarium cursu ir-| 35r |rumpit septem ostiis in Pontum Euxinum, sexaginta amnibus (id quod fere praeterieram) aut plus eo, ex quibus triginta navigabiles, priusquam mari immergitur, in al­veum suum acceptis. Danubius ab ortu septentrionem versus cursu suo fertur usque Ulmam, 81 post in orientem labitur. At initio circa oppida haec Simringen, 82 Ridlingen, 83 Ehingen" 1 cursu adeo obliquo Huit, ut si eques per oppida ilia iter facere velit, octies Danubium pertransire necesse sit. Ulmam postea alluit, ea est insignis civitas et imperialis, illic Hilarus 85 et Blavus"" flumina Da-| 35v I nubio inmiscentur, primumque ibi navigabilis esse incipit. Tribus milliaribus infra Ulmam in ripa meridionali oppidum est Leipheim, 87 circa quod in tumul­tu rusticorum a confoederatione Suevica, rustici prima clade affecti sunt. Sequitur bine Lagingen 88 op­pidum ducum Bavariae, patria Alberti Magni,™ post ad primum lapidem est Dillingium'" sedes epi­scoporum Augustensium. Inde progredendo offertur oculis imperii civitas Donabberda" sita in itinere, quo ex Augusta ad Nurinburgam"-' contenditur. Illic Bernicus | 36r | fluvius 93 Danubium ingreditur. Contra in littore adverso meridionali scilicet est Reyna oppidum 1 ' et Neuburgum" sedes Ottonis Ilenrici ac Philippi fratrum comitum Palatinorum et ducum Bavariae etc. 96 Porro inter Reynam et Neuburgum Licus fluvius" 7 Danubium ingreditur, Bavariamque a Suevia di­vidit, porro si ascenderis in ripa Lyci milliaria sex, occurret tibi Augusta Rhetiae vulgo Auspurg, ur­bium imperialium pulcherrima" 8 et privatis opibus opulentissima, circa hanc Lycus Virdarn' 5 et Sin­clam 1 "" amnes recipit, sex milliaribus supra Augustam est Lantsperga Bavariae oppidum."" I 36v I Inter has duas urbes patentissima est planicies dicta campus Lyci, 102 hec sese extendit ad Danubium usque. Caeterum ultra Lantspergam quattuor milliaribus in ripa adversa sita est Schongau," 1 ' quinque Fiessen, 11 " oppida haec sunt Algaviae seu Algeae,"" ita enim hodie ea Sueviae pars nuncupatur, in qua sunt et Caufbura""' et Campidona, Germanis Kempten. IU7 Verum ultra Fyessen si processeris, vallem Lyci ingredieris, quam genus hominum agreste et incul­tum incolit, hinc haud longe in Alpibus Lycus suam ducit originem. I 37r I Caeterum, ut dixi, Lycus Danubium ingreditur inter Reynam et Neuburgum, infra Neuburgum vero sunt Voburgum 108 et Neostadium. 109 Abachque oppidula"" haud inelegantia non longo intervallo inter se distantia.

Next

/
Thumbnails
Contents