Hadaly Carolus: Elementa Hydrotechnicae

16. Theor. Aquarum eiusdem adeo flu­minis non est eadem seniper gravitas. Demonst. 1-mo enim aquis diuersissi­mae admiscentur particulae heterogeneae mo­do maioris, modo minoris grauitatis specifi­cae ; 2,-do aquae patent caloris ac frigoris actio­ni, quae earum gravitatem variat; vnde pes cubicus aquae hieme grauior est, aestate le­vior; ergo. 17. Co roll. Datur aliqua grauitas aquae media, quam in calculum determinaudae praessionis assumere licet. Itt. P r ob 1 e m a. Determinare grauitatem aquae mediam. Resol. Pes aquae cubicus Parisinus (re­gius) appendit ponderis Parisini libras 70; ponderis Borolinensis libras 72 (a) ; pes cubi­cus vero Viennensis (b) ponderis Viennensis quam proxime libras 57. CAPUT III. DE DIVERSIS STAT1BUS FLUMINIS. 19. Theor. Ouamdiu in sectione quapiam affluxus effluxui par est, flumen est in statu permanente; quodsi affluxus excedat efflu­xum , flumen intumescit; si autem affluxum effluxus superet, flumen detumescit. Demonst. In primo casu altitudo libel­láé manet eadem, in secuido ereseit, in ter­tio decrescit, atqui (§.9)1 ergo. (a) SilOerschlag Wasserbau. (b) Walchcr mechanUche Collcgien III. Abliaudlung

Next

/
Thumbnails
Contents