Hadaly Carolus: Elementa Hydrotechnicae

20. Lemma. Dari occulta subter terram hydrophilacia, meatusque, quibuscum íluuii per strata glareosa 'coramunicant, post K i r­c herum (a) Ruhnius (b) docet. Id quod confirmatur per innumeras scaturigines, per de­stillantem hinc et inde ex lateribus riparum in fluuios aquam , non secus ac per puteos, in diuersis terrae locis constitutos, per vicinas Talles, paludesque, aut lacus, tempore intu­mescentis detumescentisve vicini fluminis in­tumescentes detumescentesve. 21. C o r o 1. í. Ideo, accedente ob quam­cunque causam novo aquarum affluxu, tanto lentius intumescunt flumina , quanto maior praecessit detumescentia , siccitasque. Loca enim idgenus subterranea eo magis exhauriun­tur, quo longior praecessit siccitas, atque adeo quo magis detumuerunt flumina; quare redundantium aquarum magna copia replen­dis idgenus locis impendenda est, earum dun­taxat parte porro processura; vnde flumina eo lentius intumescere neccesse est. 22. C o r o 11. 2. Haud mirum igitur in su­periore fluminis regioné non raro fieri notabi­liores eluuiones, dum interea in 20, aut 30 milliarium inde distantia flumen vix ad unum alterumve pollicem intumescit. 23. Experientia. Intumescente flumi­ne redundant quoque vicínae valles, loca de­pressiora , vicinae cauernae subterraneae Ccel­lar»'a, putei, etc.), sed tempore inaequali. Flu­mineautem detumescente, euacuantur et ipsae, lentius tarnen , quam redundaverant. Ideo l'Um, quia intumescens flumen par­tim aquas, ex ostiolis suis per latéra riparum (a") In mundo subterraneo. (bj In dissert. de orig. font.

Next

/
Thumbnails
Contents