Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza; C sorozat 5. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2008)
Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza
Dissidium Lackneri cum equite Scoto a Barone Kintsky compositum Lacknerus a duobus amicis in fratrem cooptatus adepto gradu demum observatum reperitur. Quoad vero in Italia vixit, cum omnibus bene convenit, omnibus erat gratus, multorumque excellentissimorum et nobilissimorum Iuvenum notitiam et favorem sibi conciliavit. Et quia ut plurimum, in praecipuo studiosorum, Comitum, Baronum, Nobilium et Doctissimorum Candidatorum Convictu Tabulam conduxit, factum est, ut etiam praecipuorum amicitiam et laudem consecutus sit. Semel tamen accidit hoc mali praeter culpam illius, quod quidam Nobilis Eques Scotus, a debita obedientia et obsequio Praeceptori debito, Rudolphum Baronem Discipulum distraxit, ad usque, ut eundem L. B. cum certis et splendidis pollicitationibus et promissis in Scotiam abducere conatus fuerit; de quibus illorum mutuis consiliis certior factus Doctor, cum suae solum fidei fuerit creditus, a seque duntaxat et unice ratio exigeretur, illum praesentibus Kintsky, Sedlizio, aliisque Bohemiae praecipuis Silesiaeque Nobilibus, nec non studiosis in nostro convictu habitantibus, allocutus erat, qui illico commotus, non modo erubuit, sed idipsum ad usque graviter tulit, ut illum sub amissione honoris ad Monomachiam et certamen vocarit. Et quia in praesentia tantae Germanicae iuventutis, et Imperii praesentibus Lumi[p. 19.]nibus provocatus, sub honoris amissione erat, stipulata manu se ad praescriptum locum ad Propugnaculum np: 11 Germanorum venturum promisit et despondit. Hinc cum summus Baro Kintsky et pacis amator exitium 12 procliviter coniecisset, se fraterne eadem hora et momento quasi interposuit, sumpto vitro (cuius basin sive pedem studio fregit) id ipsum vino adimpleri iussit, surrexit, et ambobus infensissimis tunc, ob futuram reconciliationem inimicis haustum propinavit. Comes Scotus intimus L. B. Kintski amicus recusare id non ausus est; sic composito negotio, ultro citroque negotio respondimus, ille potu vini, ego aqua. Et hoc praeter culpam Lackhneri D. erat ortum dissidium. [XII.] Candor hic Iuvenis D. Lackhner multorum oculos in se, et benevolentiam, ut dixi, pariter convertit, id quod vel inde colligere fas est, cum etiam magni Viri huius Iuvenis adhuc amicitiam ambiverint. Quippe Anno MDXCVII. die 1. Augusti Patavii quidam Generosus et strenuus Nobilis, qui ex Castris Hungaricis veniens, Italiae mores degustare voluit, nomine Rupertus Stachel, illum suapte sponte in fratrem adoptavit, illique omne studium et operam fraternamque benevolentiam despondit, et praeter hunc nullum habuit fratrem adoptivum unquam. Alter tamen post erat Zacharias Starzer, I. U. D. Viennensis, qui et is suam fraternam animi benevolentiam, poculo, ut moris est, sponte illi despondit. Et hic alter erat, qui hunc D. Lackhnerum in fraternitatem adsci[p. 20.]vit.