Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza; C sorozat 5. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2008)

Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza

mvitatus a Gabeltnanno Graecium se confert ad artificium hoc, Mechanicorum more et ritu, hunc filium suum solenniter, praesentibus Magistris aurifabris et aliis (quorum men­tio in litteris Testimonialibus exstat) ad certum tempus adscripsit. Filius postmodum tanto studio, tanta assiduitate in hoc fabrili ope­re perseveravit, ut spacio [!] unius anni (vidit enim multa Patre vivo et domi existens, quae omnia tandem ad hoc opus profuere), ut eos, qui illum instituere conabantur, mul[p. 7.]tis modis superaverit: im­mo quae ipse sculpsit, caelavit ornavitque, illico aut depinxere, aut observavere alii. Quos progressus quia vidit Parens, et lumen iudi­cii creverat, filii iam plane ad altiora animus erat occupatus: et ne in nihilum redirent fundamenta studiorum, cotidie summo mane et vesperi, horam studiis concessit liberalibus. Et cum mentis ocu­lo cerneret, litteras posse efficere, ut quis ad dignitates et honores progrediatur, stimulo gloriae denuo, maiori iudicii acumine praedi­tus, ad studiorum continuationem animum readsumsit. Ne tamen incassum videatur interim laborasse, artis et scientiae suae testimo­nium, ex aurificina adquisitum exhibuit: fecit namque omnia, quae Magistro incumbunt facienda, utputa Poculum Norimbergensium more, sigillum et Annulum, quae et nunc non absque adorea nomi­nis et ingenii exstant, et volentibus exhiberi possunt; quorum vi et effectu fas illi fuisset, pro lubitu artem hanc sane ingeniosam in pa­tria exercere; quia vero nobilius obiectum deamavit, diu noctuque vires eo vovit. [V,] His itaque omnibus transactis, desiderio et precibus huius iuvenis Deus respondit mirifice; et qui ex aurificina ad studia primus erat author, is et fcontinuationis 3 fuit porro Promotor et Fautor; quippe recte, ubi licentiam et Testimoniales artis [p. 8.] suae a parente postulasset, ecce divinitus quasi allatae sunt, a praefato M. Nicolao Gabellmanno Graecio litterae, quibus hunc iure postliminii ad coeptum continuandum paterne monuit, et ex aurificina Graecium Styriae avocavit, ubi M. Gabellmannus a Proceribus Styriae gymnasio Graecensi praepositus erat, <ut> illud pro singulari sua discretione et eruditione distractum et lan­guidum in integrum vel maiori cum incremento restitueret. His visis et perlectis coepta maturare Christophorus perrexit, illico­que apud Parentem pro sua annuentia et Litteris Testimonialibus, vulgo Lehrbrief, institit sedulo. Parens huic pientissimo proposito amplius resistere nec potuit, nec paterni affectus ra­tione voluit, statimque, quibus praesentibus illum huic officio adscripserat, iis praesentibus ab eodem nexu, exhibitis superinde testimonialibus quoque eliberavit et emancipavit. Liber sic fac-

Next

/
Thumbnails
Contents