Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza; C sorozat 5. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2008)
Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza
Pater in Moraviam eum studiorum causa misit Domum vocatus cum fratre suo in diversis locis militat Sopronium reversus auriufaber factus est tit coeptum perducere ad effectum, Patremque saepius, de vita, studio, moribus, et futuro aliquando praemio filii certiorem fecit, ne a studiis amplius Parens eum distra[p. 5.]heret, vel in iisdem praepediret, serio suasit, institit et monuit. Quia tamen quilibet ut plurimum suae fortunae est faber et author, sic et hic immaturo tamen iudicio, sub pupillari quasi aetate, quae quicquid videt ignorat, cum discretione adhuc careat, (quae mater est omnium virtutum) monitis doctissimi Viri M. post discessum denique Csepregino domum, parum dedit locum, sed monitu aliorum ad Ost<r>am Moraviae, postea Mezericium, studiorum causa illum, cum Abrahamo Stainero pie defuncto, parens misit, qui paternis sumptibus, ad biennium fere ibi studuit. Et quia praepostera methodo non profectus ratio sed aetatis habebatur, factum est, ut cum ingenti studiorum damno inibi vixerit, ut qui necessariis neglectis, non aeque necessaria didicerit, in Graecisque transegit Christophorus, principiis et Praeceptis Grammaticae, humanioribusque disciplinis neglectis; cuius perperam impensi temporis iacturam nunquam non aegerrime tulit, sic postmodum studiorum suorum illum quasi taeduit. Domum vocatus litteris fraternis JOHANNIS CARBO cataphractorum in superiori parte Hungariae Concionatoris, Cassoviam ad fratrem, per montanas Civitates, sine mora profectus est: et quia Parens inopia, propter sterilitatem tum agri Semproniensis laboravit, peditem filium, exiguo viatico dimisit, qui fratrem Cassoviae offendit, cum quo inter Cataphractos Moldaviae, Barthwae, Eperiessii, Walendorffii, Kirch[p. 6.]dorffii, aliisque pro Caesareo milite praescriptis locis vixit ad instar gravioris armaturae militis. Ubi tamen quies erat, et miles aliquamdiu manserat, a fratre in Dialecticis, aliisque praeceptis (neglectis Grammaticae fundamentis) instituebatur, licet et ibi praepostere. [IV.] Elapso sic anno cum dimidio frater eum neglectum Parenti remisit, unde Parens commotus, dubius fuit animi, quid porro cum filio sit agendum: nliusque iam octodecim annorum, de alio vitae genere ex desperatione quasi coepit cogitare, Patrisque omnino vestigia sequi voluit; quinimmo subinde animum ad fabrilia mechanica, picturas, et quae aurifabrorum sunt, postmodum applicuit; Parensque, qui sumptuum et expensarum magnitudinem metuebat, nec illiteratus (non quoad notitiam literarum Germanicarum) de literis rite iudicare potuit, procliviter desiderio filii locum dedit; immo quo eundem in hac praepostera commutatione status retineret, libere in officina illum aliquamdiu versari permisit. Paullo post