Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza; C sorozat 5. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2008)

Függelék

eo nimirum fine, ut et hi, qui multa, tam illustria facinora peregerunt ad plura et ma­iora quoque reddantur promptiores et alii plurium languentes mortalium, animi talibus allectari praemiis, gloriaeque cupiditate ad solidum dignitatis decus et ea obeunda, quae clarum nomen ipsis sint paritura impulsi animosiores. Cum igitur ob hoc, tum vero attentis et consideratis fidelibus servitiis fidelis nostri Agilis ac eruditi viri CHRISTOPHORI LACKNERI iuris utriusque Doctoris quae ipse Sacrae pri­mum Regni nostri Hungariae Coronae et deinde Maiestati Nostrae ab ipso statim rudis pueritiae tempore non obscurae virtutis suae argumenta edendo/ ac potissi­mum crescente aetate, prudentissimorum parentum pia ad honestatem cohortatione et degustandas bonas litteras erudita vita, selectissimas Christianitatis partes ac im­primis nobilissima ac famosissima Italia Gymnasia sollicita cura et studio sectando atque ex eis fructum sat uberem cum variarum linguarum peritia et utriusque iuris prudentia finitis prius non infeliciter humanioribus artibus, honorifico adepto culmi­ne, eliciendo insignem rebus et negotiis fidei et industriae suae concreditis summa sua laude, et vitae suae quoque dispendio operam navando, nihilque eorum, quae ad co­lendas raram et singularem virtutem spectant omittendo [f. llv] magna fidelitatis constantia alacriter et laudabiliter exhibuit atque impendit pro ut et nunc in Regia nostra Civitate Soproniensi jugiter ac indefesso conatu utiliter et constanter exhibet et impendit; quod et imposterum facturum nobis de illo firmiter persuademus. Eundem CHRISTOPHORUM LAKNER Iuris utriusque Doctorem e statu civili atque ignobili in quo hactenus perstitisse dicitur, de Regiae nostrae potestatis pleni­tudine, et gratia speciali exemtum, in coetum et numerum verorum atque indubitatorum dicti Regni nostri Hungariae, partiumque ei subjectarum, Nobilium duximus annumerandum, aggregandum atque adscribendum. Annuentes et ex certa nostra scientia animoque deliberato concedentes, ut ipse a modo imposterum futuris semper temporibus omnibus illis gratiis privilegiis indultis honoribus libertatibus iu­ribus, praerogativis et immunitatibus, quibus coeteri veri atque indubitati dicti Regni nostri Hungariae partiumque ei subjectarum nobiles hactenus quomodolibet de jure vel consuetudine usi sunt et gavisi utunturque et gaudent uti frui et gaudere possint, ac valeant haeredesque et posteritates ipsius utriusque sexus universae valeant atque possint. In cuius quidem nostrae erga ipsum exhibitae gratiae et clementiae ac libera­litatis testimonium, veraeque et indubitatae nobilitatis signum haec arma, sive nobilitatis insignia SCUTUM nimirum militare, erectum, linea a summo deorsum perpendiculariter ducta, in aureum et nigrum campos divisum, cuius fundum quae­dam palus sive lacus occupat ex quo arundo bacellis onusta per medium excrevisse, iuxtaque eam integer naturalis albus Cygnus, ore annulum habens alis expansis ab una natare, parte vero ab altera aurei coloris, nocivus Scorpio quatuor pedibus eadem [?] innixus et totidem ab invicem disjectis serpere cernuntur. Scuto incumbentem Galeam militare<m> apertam Regio Diademate mortiferum hinc Scorpionem pedi­a corr. ex atdtndo

Next

/
Thumbnails
Contents