Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza; C sorozat 5. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2008)

Függelék

bus, partim arundini in medio fixae atque bacellis aggravatae, partim coronae admotis, illinc autem praedictum album Cygnum alis compositis, uno pede similiter Coronae et altero arundini innixum, proferente ornatam. A summitate vero sive cono Galeae Laciniis seu lemniscis hinc nigri et albi, illinc aurei et albi coloris b in scuti oram flui­tantibus illudque apprime exornantibus prout haec omnia in capite seu principio praesentium literarum nostrarum pictoris manu et artificio propriis suis coloribus recte depicta esse cernuntur. [f. 12r] Eidem CHRISTOPHORO LACKNERO iuris utriusque doctori c ipsiusque haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis gratiose danda duximus et conferenda. Decernentes et ex certa nostra scientia ani­moque deliberato concedentes, ut ipse a modo in posterum futuris semper temporibus eadem arma sive Nobilitatis insignia instar aliorum dicti Regni nostri Hungariae partiumque ei subjectarum nobilium omnibus illis gratiis, indultis, liberalitatibus et immunitatibus quibus iidem, vel natura vel ex consuetudine usi sunt et gavisi, utun­turque et gaudent ubique in praeliis, certaminibus hastiludiis torneamentis duellis, monomachiis ac aliis omnibus et quibusvis exercitiis militaribus et nobilitaribus nec non sigillis, velis, cortinis, aulaeis, annulis, vexillis, clypeis, tentoriis, domibus, sepul­chris generaliter vero in quarumlibet rerum et expeditionum generibus sub merae et sincerae Nobilitatis titulo, quo eum, ac haeredes ipsius utriusque sexus universos, ab omnibus cuiuscunque status dignitatis, conditionis, et praeeminentiae existant ho­mines insignitum dici nominari haberique et reputari volumus ferre, gestare, illisque uti, frui et gaudere possit ac valeat haeredesque et posteritates ipsius utriusque sexus universae valeant atque possint. Imo damus et concedimus per vigorem, in cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam praesentes litteras nostra<s> secreto sigillo nostro quo ut Rex Hungariae utimur impendenti communitas eidem CHRISTOPHORO LACKNERO ipsiusque haeredibus etposteritatibus utriusque sexus universis gratiose dandas duximus et concedendas. Datum per manus fidelis nostri nobis sincere dilecti Reverendissimi d Martini Pethe de Hethes electi Arhiepiscopi Colocensis et Administratoris Episcopatus Iauriensis locorumque eo­rundem Comitis perpetui Consiliarii et Aulae nostrae Summi Cancellarii in Arce nostra Regia Pragensi vigesima prima die mensis Martii Anno Domini millesimo sexcentesimo Regnorum nostrorum Romani vigesimo quinto Hungariae et aliorum vigesimo octavo Bohemiae vero similiter Anno vigesimo quinto. Reverendissimis ac Venerabilibus in Christo Patribus Dominis Joanne Kuthassy Strigoniensis et Martino Pethe de Hethes Colocensis et Bacsiensis {et} ecclesiarum canonice unitarum electis [f,12v] Archiepiscopis. Stephano Szuhay electo Agriensis Nicolao Zelniczey* electo Zagrabiensis Demetrio Napragy electo Transsylvaniensis Nicolao Micatio electo b corr. ex colorem c corr. ex doctori d corr. ex Reverendissimum e corr. ex Zelinczey

Next

/
Thumbnails
Contents