Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza; C sorozat 5. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2008)
Lackner Kristófnak, mindkét jog doktorának rövid önéletrajza
Anno MDXIII. in comitia delegatus Quae illic ab eo acta fuerintr 1 dio continuare coeptum et finivit feliciter. Idque opus extat, et Iuris studiosis commendatur. IX. Conscripsit Speculum Virtutum Germanice, vulgo Tiigend-Spiegel, quod, praeterquam quod figuris Aegyptiacis et Hieroglyphicis notis sit illustratum, pias etiam habet meditationes, et quae non? X. Pro schola Semproniensi Leges scholasticas, tam Rectori quam Collegis, nec non studiosis omnibus apprime necessarias et pias. XI. Conscripsit fontes vitae aeternae in tres situlas divisas, h. e. pro sua devotione tres allegationibus refertas precationes. Residuum tempus ut plurimum legendo, et patriae publicisque negotiis inserviendo, insumpsit. [XXVII.] Anno MDCXIII. 42 delegatus erat Nuncius 43 ad Comitia sive Diaetam Posoniensem Regni Hungariae, inibi perseveravit per sex integras septimanas. Ubi nomine Liberarum Civitatum complures subiverat legationes, tam ad Regem, quam prae[p. 38.]latos et Proceres Regni, tum temporis apud Dominum Palatinum congregatos. Apprime vero laudi duxit eam Expeditionem, sive legationem, qua per Regnicolas et Status Caesari et Imperatrici Hainburgum 44 versus obviam erat missus, cum tam ab Imperatore quam Imperatrice manuum exceptione dignus censebatur, ab ambobusque excipiebatur. Domum reversus, inter reliqua hoc laeto nuncio Conterraneos salutavit; quod tam Templum Divi Michaelis (quod iam ante in consessu praelatorum atque magnatum, praeside Illyeshazy Stephano obtinuerat) quam liberum in eodem Religionis exercitium denuo obtinuerit, et quod iugum illud Posoniense, praeter ius et fas, sola invidia duce nobis impositum, Iuris via removerit, 45 liberumquepassum evehendi vinaper Hungariam obtinuerit; 46 in ius namque eos 47 citari coram Palatino 48 fecit: ubi praesentibus Regni Palatino, Cardinale Forgats, 49 Napragy, Leopes 50 Cancellario Piber, Zagrabiensi 51 aliisque ex Ecclesiasticis, secularibus vero, praefato Palatino, Torok Istvan, 52 PalfFy, Battyani, Szechi, 53 Eszterhasi 54 etc. talis lata ac per secretarium Ferenczffy 55 pronunciata erat sententia: "Visis Posoniensium 56 Privilegiis, hoc deprehenderunt Domini, quod Privilegium postremum se ad reliqua praecedentia referat. Et quoniam postremum Posoniense Privilegium, per Semproniensium priuilegium a Divo 57 Matthia I. clementer concessum cassafp. 39.]tum est et annihilatum; idcirco 58 per praesentes Assessores cassantur omnia in hoc negotio hic praesentata Privilegia, sicque et passus et via 59 Semproniensibus salva et integra manent, utpote qui et continuatum usum simul comprobavere."