Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása III.; C sorozat 4. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)

Sopron vármegye leírása

tatione elementorum dictiones peregrinas variare. m) vti Posonium, ex Pisonio; ita ex Sempronio, fecerunt Sopronium. III. Quis ille Sem­pronius, a quo vrbs denomi­nata est: indagatu nUnium difficile. Sed, quoniam plures Sempronios vidit Pannonia, disquiritur, a quonam horum vrbi nomen inditum sit. Ciues, a Gracho id deriuant, ducti auctoritate nu­mismatis, quod hac ora erutum, nomen T. SEMPRONII GRACHI, ostendit. Erutum id saepius fuit, cum per vr­bis vicos, tum in agris etiam frumentariis. quod et CAROLVS PATINVS ostendit, in antiquis Romanorum nu­mismatibus.' 1 J Non audet hoc adserere LAZIVS; 0) sed verisimile putat, vel a Sempronio Tudiano denomi­natum fuisse; vel a Caio Sempronio Secundino, vel a Sempronio Denso. ORTELIVS P) Secundinum fuisse putat: Sempronium, inquit, a Sempronio Secundino, sic nuncupatum. Etsi nulli certo auctori adscribi no­men hoc potest: coniectare tamen licet, Sempronium fuisse Densum, quem post interfectum Galbam, su­peruixisse palam est, quique non vniuersae modo coloniae, sed oppido etiam, quod in tota ea colonia fuit praecipuum, famam nomenque suum commu­nicarit. quod [p. 7] clum dicimus, haud negamus, Sempronium Grachum, vel huius nominis quem­cunque alium, hic loci agere potuisse. Quemadmodum vero, demonstrari nequit, Sempronium, veterem il­lam Scarabantiam isthuc detulisse; ita nec inuiti, m) Ita Carpona, in Corpona, etlaurinum, in Gyor Hungarica dialecto, transiit. "•' Edit. Parisiensis A. 1663- fol. 251. Edidit, TITI SEMPRONU GRACHI numum, aeri incisum Daniel Suttinger, Caesaris Leopoldi architectus militaris. qui et vr­bem, sic satis adcurate delineatam, S. P. Q. Semproniensi dedicauit. '" In paginis, quas Tabulae suae Austriae adiecit: nempc. Apronii illius. quem meminimus, oblitus. p 1 In THRSAVKO Geographico, ad hanc vocem. Consentit laudatus nunc MAYERVS. Alii, ex DIONE CASSIO, coloniam hanc, Lvcn SHMPRONII ATRATINI auspiciis condi­tam adserunt: quippe quod eo Consule, subactas domitasque Pannonias, A. V. C. DCCXIX. aiunt. quod non ausim adfirmare: quod, et breuior eius fuit consulatus, vide CAROLVM SIC.ONIVM Commentarium in Fastos, ad eundem an­num, Tomo I. Opp. p. 557. edit. Mediolanens. A. MDCCXXXII. fol. Certe, ex­peditio eius anni, Augusti Caesaris non in Pannonias, sed Illyricum suscep­ta legitur, post FLORVM, Lib. IV. Cap. VIII. VIILLEIVM, Lib. II. APPIANVM in Illyricis SCHONLEBF.N, in Antiq. Carniol. P. III. p. 116.

Next

/
Thumbnails
Contents