Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása III.; C sorozat 4. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)

Sopron vármegye leírása

tenax: quippe, quod tempora successerunt, oppido calami­tosa, neque redintegrandae vrbis fortunae, satis commoda. [p. 50] Praeterquamenim, quodneque agrorum, neque vinea­rum ea consequuta est fertilitas, vt exhausti fractique ciues, conualescere potuissent denuo: profecto, nunc pestilenti contagione, s> nunc vinetorum' } cladibus, adflicti sunt adeo, vt in annos singulos, magis magisque adtenuari eos haucl si­ne dolore, accipiamus. Anno tamen MDCCX. duro eo atque inclementi, porticus in moenibus facta est, quae peditem, in occiduam 109 suburbiorum partem, opportune iam trans­mittit, prope ad turrim, quae olim viridis fuit dicta, hodie autem bractea nitet. Ponticulum exitus hic primitus habuit sublicium, fossae, quae vrbem incingit, hoc loco altiori, im­positum. qui lapideus nunc est, anno MDCCXXVIII. sicuti epigraphe habet, fornicibus solidioribus instructus. 110 His casibus exercitum Sempronium, ad nostra vsque tempora perdurauit. §. XXXVI. situsvrbis: Sedet autem in medio prouinciae cognominis, Neapoli Austriaca, milliaribus, quatuor in ortum; in occasum dimidio a Peisone; Iaurino eodem situ decem; octo Pisonio et Vindobona, in mericliem dissidens. Situs vr­bi, partim editus, partim depressus obtigit; positionem imitatur concauam magis, quam planam, et quia in rotun­dum cogit muri angulos, ferme ouali forma, designatur. Pestilentia enim A. MDCCXIII, licet haud saeuierit nimiopere; opes tamen ciuium eo adflixit, quod tanti mali, sollicita auerruncatio, multo diutur­noque sumtu, procuranda fuit; mercatu interim, et curandae rei familiaris opportunitate alia, aut cessante penitus, aut, pro eiusmodi temporum in­genio, arctius circumscripta. Vide Panegyricum DOBNERO dictum. Voluoces erant, seu conuoluuli, qui A. MDCCXIV. tantopere vineas depo­pulati sunt, vt eam calamitatem, Verbi Diuini praecones, habitis publiee sermonibus, haud ab re, inter exstantissimas peccatorum poenas, retule­rint, excitarintque ad resipiscendum populum, haec istiusmodi damna, deplorantem. Adde, reliquas caeli iniurias, quae vindemias reddiderunt, aut irritas, aut fructus acerbioris. Tales erant anni: MDCCX. MDCCXIV. MDCCXVI. MDCCXXII. MDCCXXV. MDccxxxin. ad annum vsque MDCCXLII. Adde, eidem cala­mitati incendium geminum; alterum anni MDCCXXVI. quo vicus suburbanus Schlipper, cum porta cognomine; alterum anni MDCCXXVIII. quo plateae Viden et Michaelitana, cum templo parochiali, aere campano aegre ser­uato, consumtae sunt.

Next

/
Thumbnails
Contents