Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása III.; C sorozat 4. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)

Sopron vármegye leírása

to, quid magistratibus, quid ciuibus, quid reliquis, capta vrbe accidet, qui, quosque euentus excipiet. Cuius ca­put hic maximo periculo expositum fuit? DOBNERI! At de immortalis praesidio, vim hostium fortiter pertulis­tis: vrbem obsidione feliciter liberastis: salutis vestrae oppugnatores, de spe conatuque suo depulsos, procul submouistis. Regi vestro, virtutem fidemque probastis: parta victoria, DEO OPTIMO MAXIMO supplicationem de­creuistis. Demonstrauit re ipsa tum DOBNERVS, se, inter antiqua nobilitatis suae insignia, neque leones, fortitudi­nis; neque grues, vigilantiae; neque ensem, prudentiae militaris; neque lilia, fidei ac candoris simulacra, frus­tra gerere; nec auita modo sed propria quoque virtute, 'exsplendescere. Virtutem, sequuta praemia. Rebus enim tam praeclare gestis, eam, ab Rege, iniit gratiam, vt torque gemino donatus; altero ab LEOPOLDO, altero ab IOSEPHO, diuis Augustis, sempiternum virtutis fideique monimentum, posteris ad imitandum reliquerit. Eat nunc Manlius Torquatus, glorietur vsque ad iactantiam torque suo, quem, nomen inde indeptus, Gallo detra­xit. TORQVATVS noster [p. 50b] DOBNLRVS, non vnum, sed duos torques, non priuatae gloriae, sed publicae salutis caussa, non in pugna singulari, sed in communi obsidi­onis periculo, non hosti detraxit, sed ab Imperatoribus, praemii loco, accepit." Ista HAINOCZIVS, oratorio quidem adparatu, vbertate autem plus quam Liuiana, de eius ob­sidionis periculis, et DOBNERI virtute, prudentia fideque incomparabili; integerrime tamen, atque ita meminit, vt tot omnino veritatis testes habuerit, quot auditores. §. XXXV Gratus Caesarum, obhanc constantiam, erga S. P. Q. S. animus: losephi diploma: Quemadmodum vero, Dobneri laudem, senatui vniuerso, totique populo Semproniensi, communem fecit panegyris­tes; ita, non vnus erat Consul, tametsi inter primos omnino, qui, inusitata virtutis fideique praemia a Caesaribus re­portauit: Senatus Populusque Semproniensis omnis, laudis non minus, quam singularis cuiusdam indultus gratiaeque, augustale redhostimentum, a IOSEPHO Caesare Regeque indulgentissimo, retulit. Loquitur rem memoratu dignissi­mam, diploma, quod, vt ne liuor ipse ignoret, adteximus. Nos IOSEPHVS, Dei Gratia, Imperator semper Augustus, Hungariae etc. etc. Rex, benigne voluentes animo, singu­larem fidelium nostrorum, dilectorum, Consulis, ludicis, Senatus, Tribunorum plebis, ceterorumque ciuium et in-

Next

/
Thumbnails
Contents