Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása III.; C sorozat 4. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)

Sopron vármegye leírása

homini, reipublicae salutem, tanto liberatam periculo, tribuam, et dum Consulem eius tempestatis nominatim laudo, ceteros, seu viuos, seu diuos, a societate 106 laudis ac honoris, excludam. Neque tamen sum nescius, quid in rebus secundis, quodue in aduersis fieri soleat: in illis, quisque sibi primas tribuit: in his, alius in alium culpam deriuat, et quo quisque ceteris est eminentior, eo, accepta calamitate, aut imperitior, aut indiligentior habetur. Quamobrem, sicut in tempestate gubernatori, in proelio duci, successus, siue secundi, siue aduer­si, sine inuidia, recte adscribuntur, ita hic e reliquis, periculi, et consilii, et laboris virtutisque, et gloriae sociis, vnum nomino, DOBNERVM. cuius tamen laudatio haec funebris, vobis non minus, quam ipsi, laudi cedit. Vos enim vos, precibus ardentissimis Dei immortalis auxilium impetrastis: Vos, vigilando, agendo, bene con­sulendo, 107 patriam seruastis: Vos, hostium gladios, in rem publicam districtos, retudistis, et mucrones eorum a iugulis vestris reiecistis. At, cuius ductu? DOBNERI, ad clauum tunc reipublicae sedentis. Torrebantur flamma vndique defensores: conflagrabant plerorumque fortu­nae: pertimescebant omnes internecionem: versabatur ante oculos excidium: audiebantur, passim in bellis tur­bae, metu exanimatae, eiulatus et lamentationes. Quis tum ciuibus, vt hostium impetum fortiter sustinerent, animum addidit? DOBNERVS! et ita quidem addidit, vt, cum a fronte instaret hostis; a tergo vrgeret flamma; supra, densissimus glandium globorumque nimbus, cae­li prospectum adimeret; infra adsiduo tormentorum fragore, terra contremisceret: demigrandi tam<en> cau­sa, de moenibus, non modo decesserit nemo, sed pene ne respexerit quidem quisquam. Erant forsitan, qui, desperatis rebus, periculi magnitudine perterriti, me­ditabantur permittendae vrbis consilium, verentes, ne vbi hostes [urbis] 108 potiundae spem certam haberet, breuis foret consulendi occasio. In fide, atque officio, vobiscum permansit DOBNERVS. Laborastis auxilii prae­sidiique inopia: languescebant ciuium vires, curis, anxietate, vigiliis, laboribusque, diurnis nocturnisque exhaustae: nihil praesidii erat in humilitate murorum, qui suburbium ambiunt, ruinas per se minantium: timor erat, ne defensores, non virtute hostium, sed lassitudi­ne vincerentur: vnum, communis salutis auxilium, in deditione positum videbatur: alius in aliam partem, mente atque animo, trahebatur: quid praesidii praefec-

Next

/
Thumbnails
Contents