Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)
SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA
in comitiis Semproniensibus PALATINVS Regni Hungariae designaretur. Ratam electionem eam habuit LEOPOLDVS, eo quidem promtius, quo pluribus documentis, et regi fidem intemeratam, et patriae incorruptum amorem, difficillimis quibusque temporibus, noster adprobauerat. In eo demum magistratu, talem se constanter praebuit, qualem et Caesar confidebat futurum, et ciues sui animo praeceperant. Hoc est: tutabatur regum non minus auctoritatem, aduersus mfaustos nouarum rerum molitores; quam Statuum atque ordinum libertatem, sacratissimis regum diplomatibus adfirmatam. Tandem, anno MDCLXXXVII. pridie, quam IOSEPHVS ARCHIDVX in regem Hungariae, PISONII ritu patrio inauguraretur, V. Idus Decembris fuit; vti summi viri, praeclara de se, ac regno vniuerso merita, ex aequo remuneraretur, LEOPOLDVS, S. R. I. Principem, promulgatis tabulis, PAVLLVM dixit, magno totius Hungariae plausu, quod videret tunc maxime virtutis rationem habere Augustum in Hungaris, cum plerorumque animi, perduellionis labe, magno reipublicae Christianae damno, adflati fuerunt. Possem hic, augustum diploma illud [p. 117u] exhibere, ad docendam posteritatem, quanti semper fecerint Hungarorum praeclaros actus, reges Hungariae Austriaci; nisi id, et extra modum prolixum esset, et semel iterumque ad cumulandas Paulli laudes repetitum. Breuius alterum, quo Palatinus ei dignitas et annui ex ea reditus, adfirmabantur a LEOPOI.DO, exhibuisse visum est: vt constet apud exteros, quae sit amplissimi eius muneris in Hungaria excelsitas; tum, vt vno quasi fasce, totius gentis Es^terha^/anae, et antiquitates complectamur, et laudum praeconia. Habet autem in hunc modum. Nos LEOPOLDVS, Dei gratia electus Romanorum Imperator semper Augustus, ac Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae Sclauoniae etc. REX. Memoriae commendamus tenore praesentium signiticantes, quibus expedit vniuersis. Quod nos condignum, benignum, eumque debitum habentes respectum, praeclarae fidei, fidelitatis, ac fidelium et constantium, multipliciumque, et gratissimorum, nec non immortali laude dignorum celeberrimae ac illustrissimae, nobisque sincere dilectae familiae Eszterhazianae seruitiorum et meritorum, quae scilicet eadem Sacrae inprimis regni nostri Hungariae praedecessoribus nostris, summa obseruantia colendissimis 21 beatae memoriae augustissimaeque domui nostrae Austriacae, et consequenter Maiestati nostrae inde ab initio felicissimae inaugurationis, et regiminis nostri pro locorum et temporum varietate, atque occasionum exigentia, tam pacis, quam difficillimis belli, ac intestinorum motuum, et disturbiorum temporibus, summa virtute, fide, et inuicto animi robore, ac constantia, raroque fidelitatis exemplo, exhibuit, et impendit, immo etiam in agendis et tractandis componendisque rebus et negotiis,