Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)
SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA
Ladis/aus, multum et operae impendit et sumtuum, in ornanda arce. Praeterquam enim, quod granaria, annonae, ac rei potissimum frumentariae accipiendae necessaria, atque opportuna, insigni mole instruxit, cellas quoque vinarias profundas, non minus quam capaces gelidasque, in petra cui inaediiicata arx est, cauauit, quarum in adseruandis caste vinis, eximia hodieque laus est. XIII. 20 Honestissimo hoc mortis genere, decedentem Ladislan/i/ vterinus suus frater, Paullus, singulari numinis indulgentia, atque immortali Eszterhazianae gentis ornamento, annos natus septem decim, excepit; quippe anno MDCXXXV. ipso die, natalibus B. V. Mariae sacro lucem editus. In meliores litteras, inde a primis pueritiae annis, tanta virium contentione incubuit, vt, non tam ornamenta, quam praesidia vitae, quod faciunt obscuro loco nati homines conquirere, ab iis petere vellc videretur. Simul ex hac palaestra ductatus est, Marti se totum tradidit: nam ita omnino res patriae turcicis bellis implicatae, tunc a generosioribus animi ciuibus, deposcebant, vt non tam litteratae, quam armatae Palladis castra, et consulto sequerentur et constanter. Vix rudimenta militiae, pronis quaquauorsum significationibus posuerat, cum gemina ei munia, sagata illic, hic togata, a Caesare deferrentur. Papensis fuit praefectura, quam nuper Ladislaus, et ante hunc maximus natu frater Stephanus vacuam fecerat: pone hanc, suprema Comitatus Semproniensis administratio. quae v[p. 117t]traque Ferdinandi III. benignitate, adolescenti adhuc, sed spei vltra modum inusitatae sunt adtributa. Creuit subinde honorum accessione PAVLLVS, cum a FERDINANDO quidem, inter consiliarios, a LEOPOLDO autem inter eos relatus est, qui ei ab augustali cubiculo fuere. Inde in magistrum curiae regiae anno MDCLIX. sublectus, anno demum MDCLXIII. optimo suo merito, in ducibus belli, ordinis superioris census est. Certe in eo praelio, quod anno MDCLXIV. ductu MontecuculiMarte, nostris vltra modum propitio, commissum est, eximia bellicae virtutis documenta PAVLLVS edidit. Quibus rebus factum est, vt anno MDCLXVIL, militiae, per eam Hungariae partem, quam antemontanam vocant, supremus dux a LEOPOLDO constitueretur. Hanc demum prouinciam, vti ex se arduam, ita tunc quidem aleae plenissimam, ad eum modum administrauit, vt non popularium modo suorum; sed regis etiam, et penes quos belli pacisque fuit administratio, adprobationem mereretur. Nam et cum hoste, nunc fortuitis, nunc destinatis praeliis, saepius feliciter conflixit; et arces ei passim, castellaque nostris maxime infesta, partim vi, partim incusso terrore, eripuit. Ita virtus Eszterhazv non iam lentis gradibus sed citato gressu, ad summos, qui sunt in Hungaria, regni honores, enitebatur; cum anno MDCLXXXI. mira Statuum et Ordinum consensione,