Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)
SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA
humiliter supplicent, vt, quemadmodum Sacratissimus oiim FERDINANDVS Dominus noster clementissimus, benigne se obtu/erat; Maiestas quoque sua Caesarea, c/ementer efficere dignetur, vt arces Kds^og, Frakno, Kdboid, KisMdrton, S^arukoetalias, quae olim ad Austriamfuerunt inpignoratae, fide/es Suae Maiestatis Hungari, quibus ad id facu/tas erit, possint ad se redimere, et rursus ad Hungariam recuperare: postquam regnico/ae per Turcas maiori ex parte sedibus pulsi, vix habeant, quo cunfugiant: quum in aliis regionibus, in coetum prouincialium, vel aegre, vel nullo modo admittantur: interim nihilominus possessores horum locorum, praestent ea onera, quae debent in medium Hungarorum, sicuti id quoque tempore impignorationis fuit reseruatum. At enim, irritae tunc preces hacc fuerunt; siue ob temporum, qua iteratursanctio: erant, calamitatem; siue ob possessorum tenacitatem. Itaque eadem rogatione fatigandum duxere ordines, RVDOLPHVM quoque, vti adparet ex anni MDCVII comitiorum decreto: K) [p. 117i] Supplicant Status et ordines Regni Suae Maiestati, dignetur modum inuenire, vt bona ad Austriam oppignorata, redimantur. Iterabantur querelae hae an postulationes, saepe saepissime: in primis MATTHIA secundo hj ad regni clauum admoto. Tunc enim, quod elisa e manibus Rudolphi, fratris sui, sacra corona, magnis in eum collatis studiis, regem Hungariae fecisse nihil dubitarunt ordines; istud, in grati erga se animi testificationem, ab eo postulauere, vti memoratas arces Hungariae tandem, gratuito redderet: quando earum possessores, ex opimis, qui in annos singulos fiebant, reditibus, dudum pecuniarum, quam in pignora haec collocauerant, summam, ac cumulate quidem, receperint. At enim surdo occinebatur fabula: id quod ex decreto,' 0 quod post coronationem iisdem comitiis, editum est, condiscere est; vt debuerint omnino eaedem istae leges, singulis propemodum comitiis k) instaurari: dum FERDINANDVS demum 11. diutinas preces ratas haberet, delegaretque l:> grauissimos viros, qui negotium, non vna intricatum difficultate, recognoscerent. Et Frakno quidem atque Kabold, ex arbitrum sententia rite restitutis m) dc reliquis, quae adhuc in pignore haerebant, diutius disceptari oportuit,' 1 ^ dum pro restitutis omnibus, gratiae, o) pro eo, ac decuit, FERDINANDO III. agi potuerint. Tantae molis erat post ducentos fere annos, arces has, earumque dynastias, recuperauisse. fr) Articulo XXXVII. h) Dccreto Anni MDCVIII. Arti. xix. ante coronationem. Articulo VII. k) A. MDCIX. Art. xxxvin. Adde A. MDCXVIII. Art. ix. L) A. MDCXXII. Art. I.XII. A. MDCXXV. Art. xxxvn. A. MDCXXX. Art. xxvn. m) A. MDCXXXV. Art. i.x. n) Vide Decreta A. MDCXXXVIII. Art. XXXVIII. A. MDCXI.VII. Art. I.XXI. A. MDCXLIX. Artic. xxv.