Bél Mátyás: Sopron vármegye leírása II.; C sorozat 3. kötet - Sopron Város Történeti Forrásai (Sopron, 2006)

SOPRON VÁRMEGYE LEÍRÁSA

Ctrtior arcis historia: potitur ea, gens Gileti: buius incrementa: Nicolaus Giletus R. H. Pa/atinus: eius dignitatum tituli. Nicolai filius arcem instaurat: fuisset reddita, Feieimes, S^prnyu, aut Irto\tatd-kd, dici debuisset. quod tamen nomen nusquam legas. III. Certiora sunt, quae sub S. STEPHANO, ac postea, arci euenerunt; vt superuacuum fuerit omnino, coniectari, de fatis antegressorum saeculorum, sine diplomatibus et historia. GILETVS nempe, fama, pi­etissimi, et propensae in exteros voluntatis, Stephani regis, inuitatus, ex Gallia, vbi satus fuerat, in Hungariam venit, probataque optimo regi, fide, et in rebus agendis dexteritate, ita se eius intimauit be­nignitati, vt pulchrum duxerit Stephanus, hominem peregrinum, et cum natalium splendore conspicuum, tum ad procurandam reipub­licae salutem factum, inter familiares suos adsciscere. Creuit postea, viri existimatio, eo vsque, vt latifundiis, siue a Stephano, siue a se­quutis regibus donaretur. In his arcem Frakno fuisse, cum adscripta ei ditione, veteres, domestici Es^terhd-^iorum tabularii, schedae, di­serte loquuntur. Neque opum hac accessione tantum; sed dignitate simul, gens Gileti, felici traduce, in posteros propagata, locupletaba­tur. Ex iisdem, quas nunc laudauimus, schedis, ac vetustis lapidibus, persuasere nobis, antiquitatum Fraknoiensium gnari, GILETVM, seculo decimo tertio adolescente, Palatinum Regni Huneariae fuisse. Nulla J o o eius, in Palatinorum, eo nomine, mentio exstat; neque diplomata mi­hi occurrerunt adhuc, in quibus Palatini Gileti, nomen exstaret. Haud tamen ideo fidem eleuarim monumentorum, ex quibus id se hausisse professi sunt, qui nos, de fatis arcis Frakno, condocuerunt. Vt exi­stimem omnino, NICOLAVM illum, quem IONGELINVS, in Palatinis, ad annum MCCXX. hoc est, ad aetatem ANDREAE Hierosolymitani refert, et simul Supremum Comitem Semproniensem vocat, cognomen, quod ea tempestate negligebatur, Gileti tulisse. Atque ita omnino suppe­ditatae notitiae habent: GILETVS MIKLOS, Magyar Ors^dgiPalatinusnak Fia, GILETVS, id est: Nicolai Gileti, Regni Hungariae Palatini filius Giletus, vt pronum sit existimare, cognomen id gentis fuisse. Ceteroquin, NICOLAI huius titulus, quo vtebatur, ac dignitates reliquae, sic in laudatis lapidibus leguntur: NiCOLAVS GILETVS, DUX Syrmii Regni Hungariae Palatinus S. R. Maiestatis Conciliarius etEocumtenens Comitatuum Sopron, et de Baranya Supremus Comes. Ampla haec fuere omnia, et hac­tenus incognita. IV. Nicolai Palatini, quam nunc meminimus, filius ille, idemque ex asse haeres, arcem Frakno, non aedificiis modo obsoletam; sed moe[p. 117c]niis simul luxatam, solidis operibus instaurauit, et ex aetatis in­genio, palatiis instruxit. Iterum notitiae: GILETVS, a% 6-vdrat Fraknot mind bdstdin, mindpalotdin helyessen meg ujitvdn, a Boidogsdgos S%u% tis^tes­segere, epitetett Kdpolndt is, csindltatott egy oitdrt, mellyben helyhe^tette a^on Boidogsdgos S%u\ kepet, a\ ki a% Fortdmellett /?WB61dog-Aszszonynal mos­tansdg sok tsuddkkal tiinddklik. quae latine reddita sic habent: GILETVS

Next

/
Thumbnails
Contents